Appendix Vergiliana Ciris Etsi me vario iactatum laudis amore irritaque expertum fallacis praemia vulgi Cecropius suavis expirans hortulus auras florentis viridi sophiae complectitur umbra, mensque, ut quiret eo dignum sibi quaerere carmen, longe aliud studium inque alios accincta labores altius ad magni suspexit sidera mundi et placitum paucis ausa est ascendere collem, non tamen absistam coeptum detexere munus, in quo iure meas utinam requiescere musas et leviter blandum liceat deponere amorem. +quod si mirificum genus omnes . . . . . +mirificum sedi+ modo sit tibi velle libido, si mihi iam summas sapientia panderet arces, quattuor antiquis +heredibus est data consors, unde hominum errores longe lateque per orbem despicere atque humilis possem contemnere curas, non ego te talem venerarer munere tali, non equidem (quamvis interdum ludere nobis et gracilem molli liceat pede claudere versum), sed magno intexens, si fas est dicere, peplo, qualis Erectheis olim portatur Athenis, debita cum castae solvuntur vota Minervae tardaque confecto redeunt quinquennia lustro, cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro et prono gravidum provexit pondere currum. felix illa dies, felix et dicitur annus, felices qui talem annum videre diemque. ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae, magna Giganteis ornantur pepla tropaeis, horrida sanguineo pinguntur proelia cocco, additur aurata deiectus cuspide Typhon, qui prius Ossaeis consternens aethera saxis Emathio celsum duplicabat vertice Olympum. tale deae velum sollemni tempore portant, tali te vellem, iuvenum doctissime, ritu purpureos inter soles et candida lunae sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis, naturae rerum magnis intexere chartis, aeterno ut sophiae coniunctum carmine nomen nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis. sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes, nunc primum teneros firmamus robore nervos, haec tamen interea quae possumus, in quibus aevi prima rudimenta et iuvenes exegimus annos, accipe dona meo multum vigilata labore promissa atque diu iam tandem . . . . . impia prodigiis ut quondam +exterruit amplis Scylla novos avium sublimis in aere coetus auxerit et tenui conscendens aethera penna caeruleis sua tecta super volitaverit alis, hanc pro purpureo poenam scelerata capillo pro patria solvens excisa et funditus urbe. Complures illam magni, Messalla, poetae (nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum) longe alia perhibent mutatam membra figura Scyllaeum monstro saxum infestasse voraci; illam esse aerumnis quam saepe legamus Ulixi candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto deprensos nautas canibus lacerasse marinis. sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae nec +malus istorum+ dubiis erroribus auctor. namque alias alii vulgo finxere puellas quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero. ipse Crataein ait matrem, sed sive Crataeis, sive illam monstro generavit Echidna biformi, sive necutra parens atque hoc in carmine toto inguinis est vitium et veneris descripta libido; sive etiam iactis speciem mutata venenis infelix virgo (quid enim commiserat illa?); sive pater timidam +saeva+ complexus harena coniugium castae violaverat Amphitrites, at tamen exegit longo post tempore poenas, ut, cum cura sui veheretur coniugis alto, ipsa trucem multo misceret sanguine pontum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis et cupidos quaestu passim popularet amantes, horribilis circum vidit se existere formas, piscibus et canibusque malis vallata repente est (heu quotiens mirata novos expalluit artus ipsa suos, quotiens heu pertimuit latratus), ausa quod est mulier numen fraudare deorum et dictam Veneri +notorum vertere poenam, quam mala multiplici iuvenum consaepta caterva +dixerat+ atque modo meretrix vulgata ferarum (infamem tali merito rumore fuisse docta Palaepaphiae testatur voce Pachynus): quidquid et ut quisque est tali de clade locutus, +omnia sim+: potius liceat notescere cirin atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. Quare, quae cantus meditanti mittere +cocos magna mihi cupido tribuistis praemia, divae Pierides, quarum castos +altaria+ postis munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi deponunt flores aut suave rubens narcissus aut crocus alterna coniungens lilia caltha sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, divae, praecipue nostro nunc aspirate labori atque novum aeterno praetexite honore volumen. Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes Actaeos inter colles et candida Thesei purpureis late ridentia litora conchis, quarum non ulli fama concedere digna stat Megara, Alcathoi quondam murata labore, Alcathoi Phoebique; deus namque affuit illi, unde etiam citharae voces imitatus acutas saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus et veterem sonitu Phoebi testatur honorem. hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis, fecerat infestam populator remige Minos, hospitio quod se Nisi Polyidos avito Carpathium fugiens et flumina Caeratea texerat. hunc bello repetens Gortynius heros Attica Cretaea sternebat rura sagitta. sed neque tum cives neque tum rex ipse veretur infesto ad muros volitantis agmine turmas . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . +dicere+ et indomitas virtute retundere mentes, responsum quoniam satis est meminisse deorum. nam capite ab summo regis, mirabile dictu, +candida caesarie florebant tempora lauro et roseus medio surgebat vertice crinis, cuius quam servata diu natura fuisset, tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum concordes stabili firmarunt numine Parcae. ergo omnis caro residebat cura capillo, aurea sollemni comptum quem fibula ritu Cecropiae tereti nectebat dente cicadae. Nec vero haec urbis custodia vana fuisset (nec fuerat), ni Scylla novo correpta furore, Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulcrum, o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis. sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater iratum potuit, quem nec pater atque avus idem Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et validas docuit vires mansuescere tigris, ille etiam divos, homines - sed dicere magnum est), idem tum tristis acuebat parvulus iras Iunonis magnae, cuius periura puella olim (sed meminere diu periuria divae) non ulli licitam violaverat inscia sedem, dum sacris operata deae lascivit et extra procedit longe matrum comitumque catervam, suspensam gaudens in corpore ludere vestem et tumidos agitante sinus aquilone relaxans. necdum etiam castos gustaverat ignis honores, necdum sollemni lympha perfusa sacerdos pallentis foliis caput exornarat olivae, cum lapsa e manibus fugit pila quoque ea lapsa est procurrit virgo. quod uti ne prodita ludo aureolam gracili solvisses corpore pallam. omnia quae retinere gradum cursusque morari possent, o tecum vellem +tua semper+ haberes. non, numquam violata manu sacraria divae iurando, infelix, nequiquam periurasses. et, si quis nocuisse tibi periuria credat . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. at levis ille deus, cui semper ad ulciscendum quaeritur ex omni verborum iniuria dictu, aurea fulgenti depromens tela pharetra (heu nimium certo, nimium, +thirintia+ missu) virginis in tenera defixit acumina mente. Quae simul ut venis hausit sitientibus ignem et validum penitus concepit in ossa furorem, saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris ictave barbarico Cybeles antistita buxo infelix virgo tota bacchatur in urbe, non storace Idaeo fragrantis cincta capillos, coccina non teneris pedibus Sicyonia servans, non niveo retinens bacata monilia collo. multum illi incerto trepidant vestigia cursu; saepe petit patrios ascendere perdita muros aeriasque facit causam se visere turris; saepe etiam tristis volvens in nocte querelas sedibus ex altis +caeli speculatur amorem castraque prospectat crebris lucentia flammis. nulla colum novit, carum non respicit aurum, non arguta sonant tenui psalteria chorda, non Libyco molles plauduntur pectine telae; nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori. atque ubi nulla malis reperit solacia tantis tabidulamque videt labi per viscera mortem, quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata, fertur et horribili praeceps impellitur oestro, ut patris, a demens, crinem de vertice +serum furtive arguto detonsum mitteret hosti. namque haec condicio miserae proponitur una, sive illa ignorans (quis non bonus omnia malit credere quam tanti sceleris damnare puellam?) - heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest? Nise pater, cui direpta crudeliter urbe vix erit una super sedes in turribus altis fessus ubi extructo possis considere nido, tum quoque avis metuere: dabit tibi filia poenas. gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, quae mare, quae viridis silvas lucosque sonantis incolitis, gaudete, vagae, gaudete, volucres, vosque adeo, humanos mutatae corporis artus, vos o crudeli fatorum lege, puellae Dauliades, gaudete: venit carissima vobis cognatos augens reges numerumque suorum ciris et ipse pater. vos, o pulcherrima quondam corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes, qua novus ad superum sedes haliaeetos et qua candida concessos ascendat ciris honores. Iamque adeo dulci devinctus lumina somno Nisus erat vigilumque procul custodia primis excubias foribus studio iactabat inani, cum furtim tacito descendens Scylla cubili auribus arrectis nocturna silentia temptat et pressis tenuem singultibus aera captat. tum suspensa levans digitis vestigia primis egreditur ferroque manus armata bidenti avolat: at demptae subita in formidine vires. caeruleas sua furta prius testatur ad umbras; nam qua se ad patrium tendebat semita limen, vestibulo in thalami paulum remoratur et alte suspicit ad clari nictantia sidera mundi, non accepta piis promittens munera divis. Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme surgere sensit anus, sonitum nam fecerat illi marmoreo aeratus stridens in limine cardo, corripit extemplo fessam languore puellam et simul «o nobis sacrum caput» inquit «alumna, non tibi nequiquam viridis per viscera pallor aegroto tenuis suffundit sanguine venas, nec levis hoc faceret, neque enim pote, cura subegit, aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar. nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi nec gravidos Cereris dicam contingere fetus; qua causa ad patrium solam vigilare cubile, tempore quo fessas mortalia pectora curas, quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus? dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis formosos circum virgo remorere capillos. ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus, ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea) laedere utrumque uno studeas errore parentem. quod si alio quovis animi iactaris amore (nam te iactari, non est Amathusia nostri tam rudis ut nullo possim cognoscere signo), si concessus amor noto te macerat igni, per tibi Dictynae praesentia numina iuro, prima deum dulcem mihi quae te donat alumnam, omnia me potius digna atque indigna laborum milia visuram, quam te tam tristibus istis sordibus et senio patiar tabescere tali.» Haec loquitur mollique ut se velavit amictu frigidulam iniecta circumdat veste puellam, quae prius in tenui steterat succincta crocota. dulcia deinde genis rorantibus oscula figens persequitur miserae causas exquirere tabis. nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces, marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. illa autem «quid . . . me» inquit, «nutricula, torques? quid tantum properas nostros novisse furores? non ego consueto mortalibus uror amore, nec mihi notorum deflectunt lumina vultus, nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis. nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, in quo falsa tamen lateat pietatis imago, sed media ex acie, mediis ex hostibus - eheu, quid dicam quove aegra malum hoc exordiar ore? dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix, non sinis: extremum hoc munus morientis habeto. ille, vides, nostris qui moenibus assidet hostis, quem pater ipse deum sceptri donavit honore, cui Parcae tribuere nec ullo vulnere laedi (dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis), ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos. quod per te divum crebros obtestor amores perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae, ut me, si servare potes, nec perdere malis, sin autem optatae spes est incisa salutis, nec mihi quam merui invideas, nutricula, mortem. nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme, ante in conspectum casusve deusve tulisset, aut ferro hoc» (aperit ferrum quod veste latebat) «purpureum patris dempsissem vertice crinem, aut mihi praesenti peperissem vulnere letum.» Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi insontes multo deturpat pulvere crinis et graviter questu Carme complorat anili: «o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos, o iterum nostrae Minos inimice senectae, +semper aut+ olim natae te propter eundem aut amor insanae luctum portavit alumnae. tene ego tam longe capta atque avecta nequivi, tam grave servitium, tam duros passa labores, effugere, o bis iam exitium crudele meorum? iam iam nec nobis aequo senioribus ullum, vivere uti cupiam, vivit genus. ut quid ego amens te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri, te, Britomarti, diem potui producere vitae? atque utinam celeri nec tantum grata Dianae venatus esses virgo sectata virorum, Cnosia nec Partho contendens spicula cornu Dictaeas ageres ad gramina nota capellas. numquam tam obnixe fugiens Minois amores praeceps aerii specula de montis iisses, unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae virginis assignant, alii, quo notior esses, Dictynam dixere tuo de nomine Lunam. sint haec vera velim: mihi certe, nata, peristi; numquam ego te summo volitantem vertice . . . Hyrcanos inter comites agmenque ferarum conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo. verum haec tum non sic gravia atque indigna fuere, tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret, nam vox ista meas nondum violaverat auris. tene etiam fortuna mihi crudelis ademit, tene, o sola meae vivendi causa senectae? saepe tuo dulci nequiquam capta sopore, cum premeret natura, mori me velle negavi, ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant? an nescis, qua lege patris de vertice summo edita candentis praetexat purpura canos, quae tenui patriae spes sit suspensa capillo? si nescis, aliquam possum sperare salutem, inscia quandoquidem scelus es conata nefandum; sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque expertum multis miserae mihi rebus amorem, +perdere seva precor per flumina elithie ne tantum in facinus tam nulla mente feraris. non ego te incepto, fieri quod non pote, conor flectere amore, nec est cum dis contendere nostrum, sed patris incolumi potius denubere regno atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, penates; hoc unum exilio docta atque experta monebo. quod si non ulla poteris ratione parentem flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?), tum potius tandem ista, pio cum iure licebit, cum facti causam tempusque doloris habebis, tum potius conata tua atque incepta referto, meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.» His ubi sollicitos animi relevaverat aestus vocibus et blanda pectus spe mulserat aegrum, paulatim tremebunda genis obducere vestem virginis et placidam tenebris captare quietem, inverso bibulum restinguens lumen olivo, incipit ad crebrosque insani pectoris ictus ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis. noctem illam sic maesta super marcentis alumnae frigidulos cubito subnixa pependit ocellos. Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum et gelida venientem ignem quatiebat ab Oeta, quem pavidae alternis fugitant optantque puellae (Hesperium vitant, optant ardescere Eoum), praeceptis paret virgo nutricis et omnis undique conquirit nubendi sedula causas. temptantur patriae submissis vocibus aures laudanturque bonae pacis bona; multus inepto virginis insolitae sermo novus errat in ore: nunc tremere instantis belli certamina dicit communemque timere deum; nunc regis amicis (namque ipsi verita est) torvum flet maesta parentem, cum Iove communis qui nolit habere nepotes. nunc etiam conficta dolo mendacia turpi invenit et divum terret formidine civis; nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit; quin etiam castos ausa est corrumpere vates, ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro, essent qui generum Minoa auctoribus extis iungere et ancipitis suaderent tollere pugnas. At nutrix patula componens sulpura testa narcissum casiamque herbas incendit olentis terque novena ligans triplici diversa colore fila «ter in gremium mecum» inquit «despue, virgo, despue ter, virgo: numero deus impare gaudet.» inde mago geminata Iovi +frigidula+ sacra, sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais, pergit Amyclaeo spargens altaria thallo regis Iolciacis animum defigere votis. verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum, nec possunt homines nec possunt flectere divi (tanta est in parvo fiducia crine cavendi), rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae purpureumque parat rursus tondere capillum, tam longo quod iam captat succurrere amori, non minus illa tamen revehi quod moenia Cretae gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto. Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno: tum coma Sidonio florens deciditur ostro, tum capitur Megara et divum responsa probantur, tum suspensa novo ritu de navibus altis per mare caeruleum trahitur Niseia virgo. complures illam nymphae mirantur in undis, miratur pater Oceanus et candida Tethys et cupidas secum rapiens Galatea sorores, illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor et glauco bipedum curru metitur equorum Leucothea parvusque dea cum matre Palaemon, illi etiam alternas sortiti vivere luces, cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum, Tyndaridae niveos mirantur virginis artus. has adeo voces atque haec lamenta per auras fluctibus in mediis questu volvebat inani, ad caelum infelix ardentia lumina tendens, lumina, nam teneras arcebant vincula palmas: «supprimite o paulum turbati flamina venti, dum queror et divos (quamquam nil testibus illis profeci) extrema moriens tamen alloquor hora. vos ego, vos adeo, venti, testabor, et aurae, vos +o numantana+ si qui de gente venitis, cernitis? illa ego sum cognato sanguine vobis Scylla (quod o salva liceat te dicere, Procne), illa ego sum Nisi pollentis filia quondam, certatim ex omni petiit quam Graecia regno qua curvus terras amplectitur Hellespontus; illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audis. vinctane tam magni tranabo gurgitis undas? vincta tot assiduas pendebo ex ordine luces? non equidem me alio possum contendere dignam supplicio, quae sic patriam carosque penates hostibus immitique addixi ignara tyranno. verum istaec, Minos, illos scelerata putavi, si nostra ante aliqui nudasset foedera casus, facturos, quorum direptis moenibus urbis o ego crudelis flamma delubra petivi. te vero victore prius vel sidera cursus mutatura suos quam te mihi talia captae facturum metui. iam iam scelus omnia vicit. tene ego plus patrio dilexi perdita regno? tene ego? nec mirum: vultu decepta puella ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error. non equidem ex isto speravi corpore posse tale malum nasci +forma vel sidera fallar. me non deliciis commovit regia dives, curalio fragili aut electro lacrimoso, me non florentes aequali corpore nymphae, non metus impendens potuit retinere deorum: omnia vicit amor: quid enim non vinceret ille? non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha, pronuba nec castos accendet pinus odores, non Libys Assyrio sternetur lectulus ostro - parva queror: ne me illa quidem communis alumna omnibus iniecta tellus tumulabit harena. mene inter matres ancillarique maritas, mene alias inter famularum munere fungi, coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae non licuit gravidos penso devolvere fusos? at belli saltem captivam lege necasses. iam tandem casus hominum, iam respice, Minos. sit satis hoc, tantum Scyllam vidisse malorum. vel fato fuerit nobis haec debita pestis, vel casu incerto, merita vel denique culpa: omnia nam potius quam te fecisse putabo.» Labitur interea resoluta ab litore classis, magna repentino sinuantur lintea coro, flectitur in viridi remus sale, languida fessae virginis in cursu moritur querimonia longo. deserit angustis inclusum faucibus Isthmon Cypselidae et magni florentia regna, Corinthum; praeterit abruptas Scironis protinus arces infestumque suis dirae testudinis exit spelaeum multoque cruentas hospite cautes. iamque adeo tutum longe Piraeea cernit et notas, eheu frustra, respectat Athenas; iam procul e fluctu Salaminia respicit arva florentisque videt iam Cycladas: hinc sinus illi Sunius, hinc statio contra patet Hermionaea. linquitur ante alias longe gratissima Delos Nereidum matri et Neptuno Aegaeo; prospicit incinctam spumanti litore Cythnum marmoreamque Paron viridemque adlapsa Donysam +aeginamque simul salutiferamque Seriphum. iam fessae tandem fugiunt de corpore vires et caput inflexa lentum cervice recumbit, marmorea adductis livescunt bracchia nodis. aequoreae pristes, immania corpora ponti, undique conveniunt et glauco in gurgite circum verbere caudarum atque oris minitantur hiatu. fertur et incertis iactatur ad omnia ventis, cumba velut magnas sequitur cum parvula classis Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo, donec tale decus formae vexarier undis non tulit ac miseros mutavit virginis artus caeruleo pollens coniunx Neptunia regno. sed tamen +aeternam+ squamis vestire puellam infidosque inter teneram committere pisces non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites): aeriis potius sublimem sustulit alis, esset ut in terris facti de nomine ciris, ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae. hic velut in niveo tenera est cum primitus ovo effigies animantis et internodia membris imperfecta novo fluitant concreta calore, sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus semiferi incertis etiam nunc partibus artus undique mutabant atque undique mutabantur. oris honos primum et multis optata labella et patulae frontis species concrescere in unum coepere et gracili mentum producere rostro; tum, qua se medium capitis discrimen agebat, ecce repente velut patrios imitatus honores puniceam concussit apex in vertice cristam; at mollis varios intexens pluma colores marmoreum volucri vestivit tegmine corpus lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas; inde alias partes minioque infecta rubenti crura nova macies obduxit squalida pelli et pedibus teneris unguis affixit acutos. et tamen hoc demum miserae succurrere pacto vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum. numquam illam post haec oculi videre suorum purpureas flavo retinentem vertice vittas, non thalamus Syrio fragrans accepit amomo, nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi? quae simul ut sese cano de gurgite velox cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis et multum late dispersit in aequora rorem, infelix virgo nequiquam a morte recepta incultum solis in rupibus exigit aevum, rupibus et scopulis et litoribus desertis. nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex, omnia qui imperio terrarum milia versat, commotus talem ad superos volitare puellam, cum pater extinctus caeca sub nocte lateret, illi pro pietate sua (nam saepe rubentis sanguine taurorum supplex resperserat aras, saepe deum largo decorarat munere sedes) reddidit optatam mutato corpore vitam fecitque in terris haliaeetos ales ut esset: quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis. huic vero miserae, quoniam damnata deorum iudicio natique et coniugis ante fuisset, infesti apposuit odium crudele parentis. namque ut in aetherio signorum limite praestans, unum quem duplici stellarunt sidere divi, Scorpios alternis clarum fugat Oriona, sic inter sese tristis haliaeetos iras et ciris memori servant ad saecula fato. quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis, ecce inimicus atrox magno stridore per auras insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.