Hymnus in Honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum scripta sunt caelo duorum martyrum uocabula, aureis quae Christus illic adnotauit litteris, sanguinis notis eadem scripta terris tradidit. pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate, hic locus dignus tenendis ossibus uisus deo, qui beatorum pudicus esset hospes corporum. hic calentes hausit undas caede tinctus duplici, inlitas cruore sancto nunc harenas incolae confrequentant obsecrantes uoce, uotis, munere. Exteri nec non et orbis huc colonus aduenit, fama nam terras in omnes percucurrit proditrix hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant. Nemo puras hic rogando frustra congessit preces, laetus hinc tersis reuertit supplicator fletibus omne, quod iustum poposcit, inpetratum sentiens. Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est, non sinunt inane ut ullus uoce murmur fuderit, audiunt statimque ad aurora regis aeterni ferunt. Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt, supplicum causas petitis quae medellis inrigant; nil suis bonus negauit Christus umquam testibus, testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio, sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior. Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum uiris: membra morbis exedenda texta uenis languidis hostico donare ferro morte et hostem uincere. Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati, nobilis per uulnus amplum porta iustis panditur, lota mens in fonte rubro sede cordis exilit. Nec rudem crudi laboris ante uitam duxerant milites, quos ad perenne cingulum Christus uocat, sueta uirtus bello et armis nunc fidei militat. Caesaris uexilla linquunt, eligunt signum crucis proque uentosis draconum, quos gerebant, palliis praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit. Vile censent expeditis ferre dextris spicula, machinis murum ferire, castra fossis cingere, inpias manus cruentis inquinare stragibus. Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat, idolis litare nigris, esse Christi defugas. Liberam succinta fcrro pestis urgebat fidem; illa uirgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita. Carcer inligata duris colla bacis inpedit, barbaras forum per omne tortor exercet manus, ueritas crimen putatur, uox fidelis plectitur. Tunc et ense caesa uirtus triste percussit solum et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit, dulce tune iustis cremari, dulce ferrum perpeti. hic duorum cara fratrum concalescunt pectora, fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas, stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima, seu foret praebenda ceruix ad bipennem publicam uerberunt post uim crepantum, post catastas igneas, siue pardis offerendum pectus aut leonibus. 'nosne Christo procrcati mammonae dicabimur et dei formam gerentes seruiemus saeculo? absit ut caelestis ignis se tenebris misceat. Sit satis, quod capta primo uita sub chirografo debitum persoluit omne functa rebus Caesaris, tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei. Ite, signorum magistri, et uos, tribuni, absistite, aureos auferte torques, sauciorum praemia! clara nos hinc angelorum iam uocant stipendia. Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos uosque, qui ridenda uobis monstra divos fingitis.' haec loquentes obruuntur mille poenis martyres, nexibus manus utrasque flexus inuoluit rigor et chalybs adtrita colla grauibus ambit circulis. O uetustatis silentis obsoleta obliuio! inuidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur, chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit, ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem, tempus modumque passionis proditum dulcibus linguis per aures posterorum spargerent. hoc tamen solum uetusta subtrahunt silentia, iugibus longum catenis an capillum pauerint, quo uiros dolore tortor quaue pompa ornauerit. Illa laus occulta non est nec senescit tempore, missa quod sursum per auras euolarunt munera, quae uiam patere caeli praemicando ostenderent. Illius fidem figurans nube fertur anulus, hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, quae superno rapta flatu lucis intrant intimum. Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu uisum sequacem textilis candor fugit, subuehuntur usque in astra nec uidentur amplius. Vidit hoc conuentus adstans, ipse uidit carnifex et manum repressit haerens ac stupore obpalluit, sed tamen peregit ictum, ne periret gloria. Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas, quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem? credis in deum relatos hostiarum spiritus? Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones, qui lupino capta ritu deuorant praecordia, strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus. Tune suo iam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans saliuas, cruda torquens lumina, expiandus quaestione non suorum criminum, Audias, nec tortor adstat, heiuiatus flebiles, scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur, crescit et suspensus ipse uinculis latentibus. His modis spurcum latronem martyrum uirtus quatit, haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit, praedo uexatus relictis se medullis exuit. Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit, ungue ab imo usque ad capillum salua reddit omnia confitens ardere sese; nam gehennae est incola. Quid loquar purgata longis alba morbis corpora, algidus cum decoloros horror artus concutit, hic tumor uultum relinquit, hic color uerus redit? hoc bonum saluator ipse, quo fruamur, praestitit, martyrum cum membra nostro consecrauit oppido, sospitant quae nunc colonos, quos Hiberus alluit. State nunc, hymnite, matres, pro receptis paruulis, coniugum salute laeta uox maritarum strepat, sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium! To Prudentius Hymnus in Honorem Passionis Laurentii Antiqua fanorum parens, iam Roma Christo dedita, Laurentio uictrix duce ritum triumfas barbarum. Reges superbos uiceras populosque frenis presseras, nunc monstruosis idolis inponis imperii iugum. Haec sola derat gloria urbis togatac insignibus, feritate capta gentium domaret ut spurcum Iouem, non turbulentis uiribus Cossi, Camilli aut Caesaris, sed martyris Laurentii non incruento proelio. Armata pugnauit Fides proprii cruoris prodiga; nam morte mortem diruit ac semet inpendit sibi. Fore hoc sacerdos dixerat iam Xystus adfixus cruci Laurentium flentem uidens crucis sub ipso stipite: 'Desiste discessu meo fletum dolenter fundere! praecedo, frater; tu quoque post hoc sequeris triduum.' Extrema uox episcopi, praenuntiatrix gloriae, nihil fefellit; nam dies praedicta palmare praetulit. Qua uoce, quantis laudibus celebrabo mortis ordinem, quo passionem carmine digne retexens concinam? hic primus e septem uiris, qui stant ad aram proximi, leuuita sublimis gradu et ceteris praestantior, claustris sacrorum praeerat caelestis arcanum domus fidis gubernans clauibus uotasque dispensans opes. Versat famem pecuniae praefectus urbi regiae, minister insani ducis, exactor auri et sanguinis, qua ui latentes eruat nummos operta existimans talenta sub sacrariis cumulosque congestos tegi. Laurentium sisti iubet, exquirit arcam ditibus massis refertam et fulgidae montes monetae conditos. 'Soletis', inquit, 'conqueri saeuire nos iusto amplius, cum christiana corpora plus quam cruente scindimus. Abest atrocioribus censura feruens motibus, blande et quiete efflagito, quod sponte obire debeas. Hunc essc uestris orgiis moremque et artem proditum est, hanc disciplinam foederis, libent ut auro antistites. Argenteis scyfis ferunt fumare sacrum sanguinem auroque nocturnis sacris adstare fixos cereos. Tum summa cura est fratribus, ut sermo testatur loquax, offerre fundis uenditis. sestertiorum milia. Addicta auorum praedia foedis sub auctionibus successor exheres gemit sanctis egens parentibus. haec occuluntur abditis ecclesiarum in angulis et summa pictas creditur nudare dulces liberos. Deprome thensauros, malis suadendo quos praestrigiis exaggeratos obtines, nigrante quos claudis specu. hoc poscit usus publicus, hoc fiscus, hoc aerarium, ut dedita stipendiis ducem iuuet pecunia. Sic dogma uestrum est, suum quibusque reddito. en, Caesar agnoscit suum nomisma nummis inditum. Quod Caesaris scis, Caesari da, nempe iustum postulo. ni fallor, haud ullam tuus signat deus pecuniam, nec, cum ueniret aureos secum Filippos detulit, praecepta sed uerbis dedit inanis a marsuppio. Inplete dictorum fidem, qua uos per orbem uenditis, nummos libenter reddite, estote uerbis diuites!' Nil asperum Laurentius refert ad ista aut turbidum, sed ut paratus obsequi obtemperanter adnuit. 'Est diues', inquit, 'non nego, habetque nostra ecclesia opumque et auri plurimum nee quisquam in orbe est ditior. Is ipse tantum non habet argenteorum enigmatum Augustus arcem possidens, cui nummus omnis scribitur. Sed nec recuso prodere locupletis arcam numinis, uulgabo cuncta et proferam, pretiosa quae Christus tenet. Vnum sed orans flagito: indutiarum paululum, quo fungat efficacius promissionis munere, dum tota digestim mihi Christi supellex scribitur; nam calculanda primitus, tum subnotanda est summula'. Laetus tumescit gaudio praefectus ac spem deuorat aurum, uelut iam conditum domi maneret, gestiens. Pepigere tempus tridui, laudatus inde absoluitur Laurentius, sponsor sui et sponsor ingentis lucri. Tribus per urbem cursitat diebus infirma agmina omnesque, qui poscunt stipem, cogens in unum et congregans. Illic utrisque obtutibus orbes cauatos praeferens baculo regebat praeuio errore nutantem gradum et claudus infracto genu uel crure trunco semipes breuiorue planta ex altera gressum trahebat inparem. Est, ulcerosis artubus qui tabe corrupta fluat, est, cuius arens dextera neruos in ulnam contrahat. Tales plateis omnibus exquirit, adsuetos ali ecclesiae matris penu, quos ipse promus nouerat. Recenset exim singulos scribens uiritim nomina, longo et locatos ordine adstare pro templo iubet. Praescriptus et iam fluxerat dies: furebat feruidus iudex auaro spiritu promissa solui efflagitans. Tum martyr: 'Adsistas uelim coramque dispositas opes mirere, quas noster deus praedives in sanctis habet. Videbis ingens atrium fulgere uasis aureis et per patentes porticus structos talentis ordines.' It ille nec pudet sequi. uentum ad sacratam ianuam, stabant cateruae pauperum inculta uisu examina. Fragor rogantum tollitur, praefectus horrescit stupens, conuersus in Laurentium oculisque turbatis minax. Contra ille: 'quid frendens', ait, 'minitaris aut quid displicet? num sordida haec aut uilia, num dispuenda existimas? Aurum, quod ardenter sitis, effossa gignunt rudera et de metallis squalidis poenalis excudit labor, torrens uel amnis turbidis uoluens harenis inplicat; quod terrulentum ac sordidum flammis necesse est decoqui. Pudor per aurum soluitur, uiolatur auro integritas, pax occidit, fides petit, leges et ipsae intercidunt. Quid tu uenenum gloriae extollis et magni putas? si quaeris aurum uerius, lux est et humanum genus. Hi sunt alumni luminis, quos corpus artat debile, ne per salutem uiscerum mens insolescat turgida. Cum membra morbus dissicit, animus uiget robustior, membris uicissim fortibus uis sauciatur sensuum. Nam sanguis in culpam calens minus ministrat uirium, si feruor effetus malis elumbe uirus contrahat. Si forte detur optio, malim dolore asperrimo fragmenta membrorum pati et pulcher intus uiuere. Committe formas pestium et confer alternas lues: carnisne morbus foedior, an mentis et morum ulcera? Nostri per artus debiles intus decoris integri sensum uenusti innoxium laboris expertes gerunt, uestros ualentes corpore interna corrumpit lepra errorque mancum claudicat et caeca fraus nihil uidet. Quemuis tuorum principum, qui ueste et ore praenitent, magis probabo debilem, quam quis meorum est pauperum. Hunc, qui superbit serico, quem currus inflatum uehit, hydrops aquosus lucido tendit ueneno intrinsecus. Ast hic auarus contrahit manus recuruas et uolam plicans aduncis unguibus laxare neruos non ualet. Istum libido faetida per scorta tractum publica luto et cloacis inquinat, dum spurca mendicat stupra. Quid? ille feruens ambitu sitimque honoris aestuans mersisne anhelat febribus atque igne uenarum furit? Quisquis tacendi intemperans silenda prurit prodere, uexatur et scalpit iecur scabiemque cordis sustinet. Quid inuidorum pectorum strumas retexam turgidas, quid purulenta et liuida malignitatum uulnera? Tute ipse, qui Romam regis, contemptor aeterni dei, dun daemonum sordes colis, morbo laboras regio. Hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, breui ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo uitae statu in arce lucebunt patris, non sordidati aut debiles, sicut uidentur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis. Tunc, si facultas subpetat, coram tuis obtutibus istos potentes saeculi uelim recensendos dari. Pannis uideres obsitos et mucculentis naribus, mentum saliuis uuidum lipposque palfebra putri. Peccante nil est taetrius, nil tam leprosum aut putidum, cruda est cicatrix criminum oletque ut antrum tartari. Animabus inuersa uice corrupta forma infligitur, quas pulcher aspectus prius in corpore oblectauerat. En ergo nummos aureos, quos proxime spoponderam, quos nec fauillis obruat ruina nec fur subtrahat. Nunc addo gemmas nobiles, ne pauperem Christum putes, gemmas corusci lmninis, ornatur hoc templum quibus. Cernis sacratas uirgines, miraris intactas anus primique post damnum tori ignis secundi nescias. Hoc est monile ecclesiae, his illa gemmis comitur, dotata sic Christo placet, sic ornat altum uerticem. Eccum talenta, suscipe, ornabis urbem Romulam, ditabis et rem principis, fies et ipse ditior.' 'Ridemur', exclamat furens praefectus, 'et miris modis per tot figuras ludimur, et uiuit insanum caput! Inpune tantas, furcifer. strofas cauillo mimico te nexuisse existimas, dum scurra saltas fabulam? Concinna uisa urbanitas tractare nosmet ludicris, egon cachinnis uenditus acroma festiuum fui? Adeone nulla austeritas, censura nulla est fascibus, adeon securem publicam mollis retudit lenitas? Dicis: 'libenter oppetam, uotiua mors est martyri' -- est ista uobis, nouimus, persuasionis uanitas --; sed non uolenti inpertiam: praestetur ut mortis citae conpendiosus exitus, petite raptim non dabo. Vitam tenebo et differam poenis morarum iugibus, et mors inextricabilis longos dolores protrahet. Prunas tepentes sternite, ne feruor ignitus nimis os contumacis occupet et cordis intret abdita. Vapor senescens langueat, qui fusus adflatu leui tormenta sensim temperet semustulati corporis. Bene est, quod ipse ex omnibus mysteriarches incidit, hic solus exemplum dabit, quid mox timere debeant. Conscende constratum rogum, decumbe digno lectulo, tunc, si libebit, disputa nil esse Vulcanum meum!' Haec fante praefecto truces hinc inde tortores parant nudare amictu martyrem, uincire membra et tendere. Illi os decore splenduit fulgorque circumfusus est; talem reuertens legifer de monte uultum detulit, Iudaea quem plebs aureo boue inquinata et decolor expauit et faciem retro detorsit inpatiens dei. Talemque et ille praetulit oris corusci gloriam Stefanus per imbrem saxeum caelos apertos intuens. Inluminatum hoc eminus recens piatis fratribus, baptisma quos nuper datum Christi capaces fecerat; ast inpiorum caecitas, os oblitum noctis situ nigrante sub uelamine obducta clarum non uidet, Aegyptiae plagae in modum, quae, cum tenebris barbaros damnaret, Hebraeis diem sudo exhibebat lumine. Quin ipsa odoris qualitas, adusta quam reddit cutis, diuersa utrosque permouet: his nidor, illis nectar est. Idemque sensus dispari uariatus aura aut adficit horrore nares uindice aut mulcet oblectamine. Sic ignis aeternus deus, nam Christus ignis uerus est; is ipse conplet lumine iustos et urit noxios. Postquam uapor diutinus decoxit exustum latus, ultro e catasta iudicem conpellat adfatu breui: 'Conuerte partem corporis satis crematam iugiter et fac periclum, quid tuus Vulcanus ardens egerit.' Praefectus inuerti iubet, tune ille: 'coctum est, deuora et experimentum cape, sit crudum an assum suauius!' Haec ludibundus dixerat, caelum deinde suspicit et congemescens obsecrat miseratus urbem Romulam: 'O Christe, nomen unicum, O splendor, O uirtus patris, O factor orbis et poli atque auctor horum moenium, qui sceptra Romae in uertice rerum locasti, sanciens mundum Quirinali togae seruire et armis cedere, ut discrepantum gentium mores et obseruantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus! En omne sub regnum Remi mortale concessit genus, idem loquuntur dissoni ritus, id ipsum sentiunt. Hoc destinatum, quo magis ius christiani nominis, quodcumque terrarum iacet, uno inligaret uinculo. Da, Christe, Romanis tuis, sit christiana ut ciuitas, per quam dedisti, ut ceteris mens una sacrorum foret! Confoederantur omnia hine inde membra in symbolum, mansuescit orbis subditus, mansuescat et summum caput. Aduertat abiunctas plagas coire in unam gratiam, fiat fidelis Romulus et ipse iam credat Numa. Confundit error Troicus adhuc Catonum curiam ueneratus occultis focis Frygum penates exules. Ianum bifrontem et Sterculum colit senatus, horreo tot monstra patrum dicere et festa Saturni senis. Absterge, Christe, hoc dedecus! emitte Gabriel tuum, agnoscat ut uerum deum errans Iuli eaecitas! Et iam tenemus obsides fidissimos huius spei, hic nempe iam regnant duo apostolorum principes, alter uocator gentium, alter cathedram possidens primam recludit creditas aeternitatis ianuas. Discede, adulter Iuppiter, stupro sororis oblite, relinque Romam liberam plebemque iam Christi fuge! Te Paulus hinc exterminat, te sanguis exturbat Petri, tibi id, quod ipse armaueras, factum Neronis, officit. Video futurum principem quandoque, qui seruus dei taetris sacrorum sordibus seruire Romam non sinat, qui templa claudat uectibus, ualuas eburnas obstruat, nefasta damnet limina obdens aenos pessulos. Tunc plura ab omni sanguine tandem nitebunt marmora, stabunt et aera innoxia, quae nunc habentur idola.' Hic finis orandi fuit et finis idem uinculi carnalis: erupit uolens uocem secutus spiritus. Vexere corpus subditis ceruicibus quidam partes, quos mira libertas uiri ambire Christum suaserat. Repens medullas indoles adflarat et coegerat amore sublimis dei odisse nugas pristinas. Refrixit ex illo die cultus deorum turpium: plebs in sacellis rarior, Christi ad tribunal curritur. Sic dimicans Laurentius non ense praecinxit latus, hostile sed ferrum retro torquens in auctorem tulit. Dum daemon inuictum dei testem lacessit proelio, perfossus ipse concidit et stratus aeternum iacet. Mors illa sancti martyris mors uera templorum fuit, tunc Vesta Palladios lares inpune sensit deseri. Quidquid Quiritum sueuerat orare simpuuium Numae, Christi frequentans atria, hymnis resultat martyrem. Ipsa et senatus lumina, quondam luperci aut flamines, apostolorum et martyrum exosculantur limina. Videmus inlustres domos, sexu ex utroque nobiles, offerre uotis pignera clarissimorum liberum. Vittatus olim pontifex adscitur in signum crucis acdemque, Laurenti, tuam Vestalis intrat Claudia. O ter quaterque et septies beatus urbis incola, qui te ac tuorum comminus sedem celebrat ossuum, cui propter aduolui licet, qui fletibus spargit locum, qui pectus in terram premit, qui uota fundit murmure! Nos Vasco Hiberus diuidit binis remotos Alpibus trans Cottianorum iuga trans et Pyrenas ninguidos. Vix fama nota est, abditis quam plena sanctis Roma sit, quam diues urbanum solum sacris sepulcris floreat. Sed qui caremus his bonis nec sanguinis uestigia uidere coram possumus, caelum intuemur eminus. Sic, sancte Laurenti, tuam nos passionem quaerimus, est aula nam duplex tibi, hic corporis, rorentis polo. Illic inenarrabili allectus urbi municeps aeternae in arce curiae gestas coronam ciuicam. Videor uidere inlustribus gemmis coruscantem uirum, quem Roma caelestis sibi legit perennem consulem. Quae sit potestas credita et muneris quantum datum, probant Quiritum gaudia, quibus rogatus adnuis. Quod quisque supplex postulat, fert inpetratum prospero, poscunt, iocantur, indicant, et tristis haut ullus redit, ceu praesto semper adsies tuosque alumnos urbicos lactante conplexus sinu paterno amore nutrias. Hos inter, o Christi decus, audi poetam rusticum, cordis fatentem crimina et facta prodentem sua. Indignus agnosco et scio, quem Christus ipse exaudiat, sed per patronos martyras potest medellam consequi. Audi benignus supplicem Christi reum Prudentium et seruientem corpori absolue uinclis saeculi! To Prudentius Hymnus in Honorem Passionis Eulaliae, Beatissimae Martyris Germine nobilis Eulalia mortis et indole nobilior Emeritam sacra uirgo suam, cuius ab ubere progenita est, ossibus ornat, amore colit. Proximus occiduo locus est, qui tulit hoc decus egregium, urbe potens, populis locuples, sed mage sanguine martyrii uirgineoque potens titulo. Curriculis tribus atque nouem tris hiemes quater adtigerat, cum crepitante pyra trepidos terruit aspera carnifices supplicium sibi dulce rata. lam dederat prius indiciun, tendere se patris ad solium nec sua membra dicata toro: ipsa crepundia reppulerat ludere nescia pusiola; spernere sucina, flere rosas, fulua monilia respuere, ore seuera, modesta gradu, moribus et nimium teneris canitiem meditata senum. Ast ubi se furiata luis excitat in famulos domini christicolasque cruenta iubet tura cremare, iecur pecudis mortiferis adolere deis, infremuit sacer Eulaliae spiritus ingeniique ferox turbida frangere bella parat et rude pectus anhela deo femina prouocat arma uirum. Sed pia cura parentis agit, uirgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul, ne fera sanguinis in pretium mortis amore puella ruat. Illa perosa quietis opera degeneri tolerare mora nocte fores sine teste mouet saeptaque claustra fugax aperit, inde per inuia carpit iter. Ingreditur pedibus laceris per loca senta situ et uepribus angelico comitata choro et, licet horrida nox sileat, lucis habet tamen illa ducem. Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium, scindere qui tenebrosa potens nocte uiam face perspicua praestitit intereunte chao. Non aliter pia uirgo uiam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit, regna Canopica cum fugeret et supra astra pararet iter. Illa gradu cita peruigili milia multa prius peragit, quam plaga pandat Eoa polum; mane superba tribunal adit fascibus adstat et in mediis uociferans: 'Rogo, quis furor est perdere praecipites animas et male prodiga corda sui sternere rasilibus scopulis omnipatremque negare deum? Quaeritis, o miseranda manus, christicolum genus? en ego sum daemonicis inimica sacris, idola protero sub pedibus, pectore et ore deum fateor. Isis, Apollo, Venus nihil est, Maximianus et ipse nihil, illa nihil, quia facta manu, hic, manuum quia facta colit, friuula utraque et utraque nibil. Maximianus, opum dominus et tamen ipse cliens lapidum, prostituat uoueatque suis numinibus caput ipse suum, pectora cur generosa quatit? Dux bonus, arbiter egregius, sanguine pascitur innocuo corporibusque piis inhians uiscera sobria dilacerat gaudet et excruciare fidem. Ergo age, tortor, adure, seca, diuide membra coacta luto! soluere rem fragilem facile est, non penetrabitur interior exagitante dolore animus'. Talibus excitus in furias praetor ait: 'rape praecipitem, lictor, et obrue suppliciis! sentiat esse deos patrios nec leue principis imperium. Quam cuperem tamen ante necem, si potis est, reuocare tuam, torua puellula, nequitiam! respice, gaudia quanta metas, quae tibi fert genialis honor! Te lacrimis labefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas, sole quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamis. Non mouet aurea pompa Ioui, non pietas ueneranda senum, quos temeraria debilitas? ecce parata ministeria excruciabilis exitii: aut gladio feriere caput aut laniabere membra feris aut facibus data fumificis flebiliterque ululanda tuis in cineres resoluta flues. Haec, rogo, quis labor est fugere? si modicum salis eminulis turis et exiguum digitis tangere, uirgo, benigna uelis, poena grauis procul afuerit'. Martyr ad ista nihil, sed enim infremit inque tyranni oculos sputa iacit, simulacra dehinc dissipat inpositamque molam turibulis pede prosubigit. Nec mora, carnifices gemini iuncta pectora dilacerant et latus ungula uirgineum pulsat utrimque et ad ossa secat Eulalia numerante notas. 'Scriberis ecce mihi, domine, quam iuuat hos apices legere, qui tua, Christe, tropea notant, nomen et ipsa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti'. Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida, dirus abest dolor ex animo membraque picta cruore nouo fonte cutem recalente lauant. Vltima carnificina dehinc: non laceratio uulnifica crate tenus nec arata cutis, flamma sed undique lampadibus in latera stomachumque furit. Crinis odorus ut in iugulos fluxerat inuolitans umeris, quo pudibunda pudicitia uirgineusque lateret honos tegmine uerticis opposito, flamma crepans uolat in faciem perque comas uegetata caput occupat exsuperatque apicem, uirgo citum cupiens obitum adpetit et bibit ore rogum. Emicat inde columba repens martyris os niue candidior uisa relinquere et astra sequi; spiritus hic erat Eulaliae lacteolus, celer, innocuus. Colla fluunt abeunte anima et rogus igneus emoritur, pax datur artubus exanimis, flatus in aethere plaudit ouans templaque celsa petit uolucer. Vidit et ipse satelles auem feminae ab ore meare palam, obstupefactus et adtonitus prosilit et sua gesta fugit, lictor et ipse fugit pauidus. Ecce niuem glacialis hiems ingerit et tegit omne forum, membra tegit simul Eulaliae axe iacentia sub gelido pallioli uice linteoli. Cedar amor lacrimantum hominum, qui celebrare suprema solent, fliebile cedat et officium: ipsa elementa iubente deo exequias tibi, uirgo, ferunt. Nunc locus Emerita est tumulo, clara colonia Vettoniae, quam memorabilis amnis Ana praeterit et uiridante rapax. gurgite moenia pulchra lauit. Hic, ubi marmore perspicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena, relliquias cineresque sacros seruat humus ueneranda sinu. Tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum uariant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis. Carpite purpureas uiolas sanguineosque crocos metite! non caret his genialis hiems, laxat et arua tepens glacies, floribus ut cumulet calathos. Ista comantibus e foliis munera, uirgo puerque, date! ast ego serta choro in medio texta feram pede dactylico, uilia, marcida, festa tamen. Sic uenerarier ossa libet ossibus altar et inpositum, illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propitiata fouet. To Prudentius Hymnus in Honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum Bis nouem noster populus sub uuo martyrum seruat cineres sepulcro, Caesaraugustam uocitamus urbem, res cui tanta est. Plena magnorum domus angelorum non timet mundi fragilis ruinam tot sinu gestans simul offerenda munera Christo. Cum deus dextram quatiens coruscam nube subnixus ueniet rubente gentibus iustam positurus aequo pondere libram, orbe de magno caput excitata obuiam Christo properanter ibit ciuitas quaeque pretiosa portans dona canistris. Afra Carthago tua promet ossa, ore facundo Cypriane doctor, Corduba Acisclum dabit et Zo‰llum tresque coronas. Tu tribus gemmis diadema pulchrum offeres Christo, genetrix piorum Tarraco, intexit cui Fructuosus sutile uinclum. Nomen hoc gemmae strofio inligatae est, emicant iuxta lapides gemelli ardet et splendor parilis duorum igne corusco. Parua Felicis decus exhibebit artubus sanctis locuples Gerunda, nostra gestabit Calagurris ambos, quos ueneramur. Barchinon claro Cucufate freta surget et Paulo speciosa Narbo, teque, praepollens Arelas, habebit, sancte Genesi. Lusitanorum caput oppidorum urbs adoratae cineres puellae obuiam Christo raplens ad aram porriget ipsam. Sanguinem Iusti, cui Pastor hacrct, ferculum duplex geminumque donum ferre Conplutum gremio iuuabit membra duorum. Ingeret Tingis sua Cassianum, festa Massylum monumenta regum, qui cinis gentes domitas coegit. ad iuga Christi. Singulis paucae, tribus aut duobus, forsan et quinis aliquae placebunt testibus Christi prius hostiarum pignere functae. Tu decem sanctos reuehes et octo, Caesaraugusta studiosa Christo, uerticem flauis oleis reuincta, pacis honore. Sola in occursum numerosiores martyrum turbas domino parasti, sola praediues pietate multa luce frueris. Vix parens orbis populosa Poeni, ipsa uix Roma in solio locata te, decus nostrum, superare in isto munere digna est. Omnibus portis sacer inmolatus sanguis exclusit genus inuidorum daemonum et nigras pepulit tenebras urbe piata. Nullus umbrarum latet intus horror; pulsa nam pestis populum refugit, Christus in totis habitat plateis, Christus ubique est. Martyrum credas patriam coronis debitam sacris, chorus unde surgens tendit in caelum niueus togatae nobilitatis. Inde, Vincenti, tua palma nata est, clerus hic tantum peperit triumfum, hic sacerdotum domus infulata Valeriorum. Saeuus antiquis quotiens procellis turbo uexatum tremefecit orbem, tristior templum rabies in istud intulit iras. Nec furor quisquam sine laude nostrum cessit aut clari uacuus cruoris, martyrum semper numerus sub omni grandine creuit. Nonne, Vincenti, peregri necandus martyr his tetris tenui notasti sanguinis rore speciem futuri morte propinqua? Hoc colunt ciues, uelut ipsa membra caespes includat suus et paterno seruet amplectens tumulo beati martyris ossa. Noster est, quamuis procul hinc in urbe passus ignota dederit sepulcri gloriam uictor prope litus altae forte Sagynti. Noster et nostra puer in palestra arte uirtutis fideique oliuo unctus horrendum didicit domare uiribus hostem. Nouerat templo celebres in isto octies partas deciesque palmas, laureis doctus patriis eadem laude cucurrit. Hic et, Encrati, recubant tuarum ossa uirtutum, quibus efferati spiritum mundi, uiolenta uirgo, dedecorasti. Martyrum nulli remanente uita contigit terris habitare nostris, sola tu morti propriae superstes uiuis in orbe. Viuis ac poenae seriem retexis carnis et caesae spolium retentans, taetra quam sulcos habeant amaros uulnera, narras. Barbarus tortor latus omne carpsit, sanguis inpensus, lacerata membra, pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso. Iam minus mortis pretium peractae est, quae uenenatos abolens dolores concitam membris tribuit quietem fine soporo. Cruda te longum tenuit cicatrix et diu uenis dolor haesit ardens, dum putrescentes tenuat medullas tabidus umor. Inuidus quamuis obitum supremum persecutoris gladius negarit, plena te, martyr, tamen ut peremptam poena coronat. Vidimus partem iecoris reuulsam ungulis longe iacuisse pressis, mors habet pallens aliquid tuorum te quoque uiua. Hunc nouum nostrae titulum fruendum Caesaraugustae dedit ipse Christus, iuge uiuentis domus ut dicata martyris esset. Ergo ter senis sacra candidatis diues Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis! Ede Successum, cane Martialem! mors et Vrbani tibi concinatur, Iuliam cantus resonet simulque Quintilianum. Publium pangat chorus et reuoluat, quale Frontonis fuerit tropaeum, quid bonus Felix tulerit, quid acer Caecilianus, quantus, Euoti, tua bells sanguis tinxerit, quantus tua, Primitiue, tum tuos uiuax recolat triumfos laus, Apodemi. Quattuor posthinc superest uirorum nomen extolli renuente metro, quos Saturninos memorat uocalos prisca uetustas. Carminis leges amor aureorum nominum parui facit et loquendi cura de sanctis uitiosa non est nec rudis umquam. Plenus est artis modus adnotatas nominum formas recitare Christo, quas tenet caeli liber explicandus tempore iusto. Octo tunc sanctos recolet decemque angelus coram patre filioque urbis unius regimen tenentes iure sepulcri. Quin ad antiquum numerum trahetur ulna post poenae specimen puella morsque Vincenti, cui sanguis hinc est fons et honoris [additis Gaio -- nee enim silendi -- teque, Crementi, quibus incruentum ferre prouenit decus ex secundo laudis agone. Ambo confessi dominum steterunt acriter contra fremitum latronum, ambo gustarunt leuiter saporem martyriorum]. Haec sub altari sita sempiterno lapsibus nostris ueniam precatur turba, quam seruat procerum creatrix purpureorum. Nos pio fletu, date, perluamus marmorum sulcos, quibus est operta spes, ut absoluam retinaculorum uincla meorum. Sterne te totam generosa sanctis ciuitas mecum tumulis, deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris. To Prudentius Passio Sancti Vencenti Martyris Beate martyr, prospera diem triumfalem tuum, quo sanguinis merces tibi corona, Vincenti, datur! Hic te ex tenebris saeculi tortore uicto et iudice euexit ad caelum dies Christoque ouantem reddidit. Nunc angelorum particeps conlucis insigni stola, quam testis indomabilis riuis cruoris laueras, cum te satelles idoli praecinctus atris legibus litare diuis gentium ferro et catenis cogeret. Ac uerba primum mollia suadendo blande effuderat, captator ut uitulum lupus rapturus adludit prius. 'Rex', inquit, 'orbis maximus,' qui sceptra gestat publica, seruire sanxit omnia priscis deorum cultibus. Vos, Nazareni, adsistite rudemque ritum spernite! haec saxa, quae princeps colit, placate fumo et uictima!' Exclamat hic Vincentius, leuita de tribu sacra, minister altaris dei septem ex columnis lacteis: 'Tibi ista praesint numina, tu saxa, tu lignum colas, tu mortuorum mortuus fias deorum pontifex, nos lucis auctorem patrem eiusque Christum filium, qui solus ac uerus deus, Datiane, confitebimur'. Hic ille iam commotior: audesne, non felix', ait, 'ius hoc deorum et principum uiolare uerbis asperis, ius et sacratum et publicum, cui cedit humanum genus, nec te iuuentae feruidae instans periclum permouet? Hoc namque decretum cape: aut ara ture et caespite precanda iam nunc est tibi aut mors luenda est sanguine.' Respondit ille altrinsecus: 'age ergo, quidquid uirium, quidquid potestatis tibi est, palam reluctor, exere! Vox nostra quae sit, accipe: est Christus et pater deus, serui huius et testes sumus, extorque, si potes, fidem! 'Tormenta, carcer, ungulae stridensque flammis lammina atque ipsa poenarum ultima, mors, christianis ludus est. O uestra inanis uanitas scitumque brutum Caesaris! condigna uestris sensibus coli iubetis numina: excisa fabrili manu cauis recocta et follibus, quae uoce, quae gressu carent, inmota, caeca, elinguia. His sumptuosa splendido delubra crescunt marmore, his colla mugientium percussa taurorum cadunt. 'At sunt et illic spiritus'. 'Sunt, sed magistri criminum, uestrae et salutis aucipes, uagi, inpotentes, sordidi, qui uos latenter incitos in omne conpellumt nefas: uastare iustos caedibus, plebem piorum carpere. Norunt et ipsi ac sentiunt pollere Christum et uiuere eiusque iam iamque adfore regnum tremendum perfidis. Clamant fatentes denique pulsi ex latebris uiscerum uirtute Christi et nomine diuique et idem daemones.' His intonantem martyrem iudex profanus non tulit, conclamat: 'os obtrudite, ne plura iactet inprobus! Vocem loquentis claudite raptimque lictores date, illos reorum Plutones pastos resectis canibus! Iam faxo ius praetorium conuiciator sentiat, inpune ne nostris sibi dis destruendis luserit. Tibi ergo soli, contumax, Tarpeia calcentur sacra, tu porro solus obteras Romam, senatum, Caesarem? Vinctum retortis bracchiis sursum ac deorsum extendite, conpago donec ossuum diuulsa membratim crepet. Posthinc hiulcis ictibus nudate costarum abdita ut per latebras uulnerum iecur retectum palpitet.' Ridebat haec miles dei manus cruentas increpans, quod fixa non profundius intraret artus ungula. Ac iam omne robur fortium euiscerando cesserat nisusque anhelus soluerat fessos lacertorum toros, ast ille tanto laetior omni uacantem nubilo frontem serenam luminat te, Christe, praesentem uidens. 'Quis uultus iste, pro pudor!' Datianus aiebat furens, 'gaudet, renidet, prouocat tortore tortus acrior! Nil illa uis exercita tot noxiorum mortibus agone in isto proficit, ars et dolorum uincitur. Sed uos, alumni carceris, par semper inuictum mihi, cohibete paulum dexteras, respiret ut lassus uigor. Praesicca rursus ulcera, dum se cicatrix colligit refrigerati sanguinis, manus resulcans diruet.' His contra leuites refert: 'si iam tuorum perspicis languere uirtutem canum, age, ipse maior carnifex, ostende, quo pacto queant imos recessus scindere, manus et ipse intersere riuosque feruentes bibe! Erras, cruente, si meam te rere poenam sumere, cum membra morti obnoxia dilancinata interficis. Est alter, est intrinsecus, uiolare quem nullus potest, liber, quietus, integer, exsors dolorum tristium. Hoc, quod laboras perdere tantis furoris uiribus, uas est solutum ac fictile, quocumque frangendum modo. Quin immo nunc enitere illum secare ac plectere, qui perstat intus, qui tuam calcat, tyranne, insaniam! Hunc, hunc lacesse, hunc discute, inuictum, inexsuperabilem, nullis procellis subditum solique subiectum deo!' Haec fatur et stridentibus laniatur uncis denuo; cui praetor ore subdolo anguina uerba exsibilat: 'Si tanta callum pectoris praedurat obstinatio, puluinar ut nostrum manu abomineris tangere, saltim latentes paginas librosque opertos detege, quo secta prauum seminans. iustis cremetur ignibus'. His martyr auditis ait: 'quem tu, maligne, mysticis minitaris ignem litteris, flagrabis ipse hoc iustius. Romfea nam caelestium uindex erit uoluminum tanti ueneni interpretem linguam perurens fulmine. Vides fauillas indices Gomorreorum criminum, Sodomita nec latet cinis testis perennis funeris. Exemplar hoc, serpens, tuum est. fuligo quem mox sulpuris bitumen et mixtum pice imo inplicabunt tartaro.' His persecutor saucius pallet, rubescit, aestuat insana torquens lumina spumasque frendens egerit. Tum deinde cunctatus diu decernit: 'extrema omnium igni, grabato et lamminis exerceatur quaestio.' Haec ille sese ad munera gradu citato proripit ipsosque pernix gaudio poenae ministros praeuenit. Ventum ad palestram gloriae, spes certat et crudelitas, luctamen anceps conserunt hinc martyr, illinc carnifex. Serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues uiuum uaporat halitum. Hunc sponte conscendit rogum uir sanctus ore interrito, ceu jam coronae conscius celsum tribunal scanderet. Subter crepante aspergine scintillat excussus salis punctisque feruens stridulis sparsim per artus figitur. Aruina posthinc igneum inpressa cauterem lauit, uis unde roris fumidi in membra sensim liquitur. Haec inter inmotus manet tamquam dolorum nescius tenditque in altum lumina; nam uincla palmas presserant. Sublatus inde fortior lugubre in antrum truditur, ne liber usus luminis animaret altum spiritum. Est intus imo ergastulo locus tenebris nigrior, quem saxa mersi fornicis angusta clausum strangulant. Aeterna nox illic latet expers diurni sideris, hic carcer horrendus suos habere fertur inferos. In hoc baratrum conicit truculentus hostis martyrem lignoque plantas inserit diuaricatis cruribus. Quin addit et poenam nouam crucis peritus artifex, nulli tyranno cognitam nec fando conpertam retro. Fragmenta testarum iubet hyrta inpolitis angulis, acuminata, informia, tergo iacentis sternerent. Totum cubile spiculis armant dolores anxii, insomne qui subter latus mucrone pulsent obuio. Haec illc uersutus uafra meditatus arte struxerat, sed Belzebulis callida commenta Christus destruit. Nam carceralis caecitas splendore lucis fulgurat duplexque morsus stipitis ruptis cauernis dissilit. Agnoscit hic Vincentius adesse quod sperauerat, tanti laboris praemium, Christum, datorem luminis. Cernit deinde fragmina iam testularum mollibus uestire semet floribus redolente nectar carcere. Quin et frequentes angeli stant ac loquuntur comminus, quorum unus ore augustior conpellat his dictis uirum: 'Exsurge, martyr inclyte, exsurge securus tui, exsurge et almis coetibus noster sodalis addere! Decursa iam satis tibi poenae minacis munia pulchroque mortis exitu omnis peracta est passio. O miles inuictissime, fortissimorum fortior, iam te ipsa saeua et aspera tormenta uictorem tremunt. Spectator haec Christus deus conpensat aeuo intermino propriaeque collegam crucis larga coronat dextera Pone hoc caducum uasculum, conpage textum terrea, quod dissipatum soluitur, et liber in caelum ueni!' Haec ille; sed clausas fores interna rumpunt lumina tenuisque per rimas nitor lucis latentis proditur. Hoc cum stuperet territus obsessor atri liminis, quem cura pernox manserat seruare feralem domum, psallentis audit insuper praedulce carmen martyris, cui uocis instar aemulae conclaue reddit concauum. Pauens deinde introspicit, admota quantum postibus acies per artas cardinum intrare iuncturas potest: uernare multis floribus stramenta testarum uidet ipsumque uulsis nexibus obambulantem pangere. Inplentur aures turbidi praetoris hoc miraculo, flet uictus et uoluit gemens iram, dolorem, dedecus. 'Exemptus', inquit, 'carceri paulum benignis fotibus recreetur, ut pastum nouum poenis refectus praebeat'. Coire toto ex oppido turbam fidelem cerneres, mollire praefultum torum, siccare cruda uulnera. Ille ungularum duplices sulcos pererrat osculis, hic purpurantem corporis gaudet cruorem lambere. Plerique uestem linteam stillante tingunt sanguine, tutamen ut sacrum suis domi reseruent posteris. Tunc ipse manceps carceris et uinculorum ianitor, ut fert uetustas conscia, repente Christum credidit. Hic obseratis uectibus densae specum caliginis splendore lucis aduenae micuisse clausum uiderat. At uero postquam lectuli martyr quietem contigit, aeger morarum taedio et mortis incensus siti --, si mors habenda eiusmodi est, quae corporali ergastulo mentem resoluit liberam et reddit auctori deo, mentem piatam sanguine, mortis lauacris elutam, quae semet ac uitam suam Christo inmolandam praebuit --, ergo ut recline mollibus reiecit aulaeis caput, uictor relictis artubus caelum capessit spiritus. Cui recta celso tramite reseratur ad patrem uia, quam fratre caesus inpio Abel beatus scanderat. Stipant euntem candidi hinc inde sanctorum chori parique missum carcere baptista Iohannes uocat. At christiani nominis hostem coquebant inrita fellis uenena et liuidum cor efferata exusserant. Saeuire inermem crederes fractis draconem dentibus: 'euasit exultans', ait, 'rebellis et palmam tulit. Sed restat illud ultimum: inferre poenam mortuo, feris cadauer tradere canibusue carpendum dare. Iam nunc et ossa extinxero, ne sit sepulcrum funeris, quod plebs gregalis excolat titulumque figat martyris.' Sic frendit et corpus sacrum profanus -- a dirum nefas! -- nudum negato tegmine exponit inter carices. Sed nulla dirarum famis aut bestiarum aut alitum audet tropeum gloriae foedare tactu squalido. Quin, si qua clangens inprobe circumuolarat eminus, trucis uolucris inpetu depulsa uertebat fugam. Nam coruus, Heliae datus olim ciborum portitor, hoc munus inplet sedule et inremotus excubat. Hic ex frutectis proximis infestus alarum sono oculosque pinnis uerberans exegit inmanem lupum. Quis perfidorum credere ausit rapacem beluam, tauris paratam congredi, cessisse plumis mollibus? Ibat malignum murmurans leui uolatu exterritus praedamque uisam fugerat custodis inbellis minis. Quis audienti talia, Datiane, tunc sensus tibi, quantis gementem spiculis figebat occultus dolor, cum te perempti corporis uirtute uictum cerneres ipsis et inpar ossibus uacuisque iam membris minor? Sed quis, tyranne pertinax, hunc inpotentem spiritum determinabit exitus? nullusne te franget modus? 'Nullus, nec umquam desinam; nam si ferina inmanitas mansuescit et clementia coruos uoraces mitigat, mergam cadauer fluctibus: insana numquam naufragis ignoscit unda et spumeum nescit profundum parcere. Aut semper illic mobilis incerta per ludibria uagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent uiscera. Ecquis uirorum strenue cumbam peritus pellere remo, rudente et carbaso, secare qui pontum queas, rapias palustri e caespite corpus, quod intactum iacet, leuique uectum lembulo amplum per aequor auferas? Sed conplicatum sparteus claudat cadauer culleus, quem fune conexus lapis praeceps in altum deprimat, At tu per undas emices rorante praepes palmula, donec relictum longior abscondat aspectus solum.' Haec iussa quidam militum -- Eumorfio nomen fuit -- uiolentus, audax, barbarus, furore feruens adripit. Funale textum conserit, suto quod inplet corpore, emensus et multum freti inter procellas excutit. O praepotens uirtus dei, uirtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo strauerat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret uasti uiator gurgitis! Haec ipsa uirtus iusserat rubrum salum dehiscere, patente dum fundo aridum secura plebs iter terit. Nec non et ipsa nunc iubet seruire sancto corpori pontum quietis lapsibus ad curua pronum litora. Saxum molaris ponderis ut spuma candens innatat tantique custos pigneris fiscella fertur fluctibus. Cernunt stupentes nauitae uectam remenso marmore labi retrorsum leniter aestu secundo et flamine. Certant et ipsi concito pontum faselo scindere, longe sed artus praeuolant telluris ad mollem sinum. Prius relatos denique humus quieta suscipit, quam pulsa summis nisibus carina portum tangeret. Felix amoeni litotis secessus ille, qui sacra fouens harenis uiscera uicem sepulcri praebuit, dum cura sanctorum pia deflens adornat aggerem tumuloque corpus creditum uitae reseruat posterae! Sed mox subactis hostibus iam pace iustis reddita altar quietem debitam praestat beatis ossibus; subiecta nam sacrario imamque ad aram condita caelestis auram muneris perfusa subter hauriunt. Sic corpus, ast ipsum dei sedes receptum continet cum Maccabeis fratribus sectoque Eseiae proximum. Simplex sed illis contigit corona poenarum, quibus finem malorum praestitit mortis supremus exitus. Quid tale sector ausus est? truncata numquid corporis segmenta post serram feris obiecit aut undis dedit? Num Maccabei martyris linguam tyrannus erutam raptamue pellem uerticis auibus cruentis obtulit? Tu solus, O bis inclyte, solus brauii duplicis palmam tulisti, tu duas simul parasti laureas. In morte uictor aspera, tum deinde post mortem pari uictor triumfo proteris solo latronem corpore. Adesto nunc et percipe uoces precantum supplices, nostri reatus efficax orator ad thronum patris! Per te, per ilium carcerem, honoris augmentum tui, per uincla, flammas, ungulas, per carceralem stipitem, per fragmen illud testeum, quo parta creuit gloria, et quem trementes posteri exosculamur lectulum, miserere nostrarum precum, placatus ut Christus suis inclinet aurem prosperam noxas nec omnes inputet! Si rite sollemnem diem ueneramur ore et pectore, si sub tuorum gaudio uestigiorum sternimur, paulisper huc inlabere Christi fauorem deferens, sensus grauati ut sentiant leuamen indulgentiae. Sic nulla jam restet mora, quin excitatam nobilis carnem resumat spiritus uirtute perfunctam pari, ut, quae laborum particeps commune discrimen tulit, sit et coheres gloriae cunctis in aeuum saeculis. To Prudentius Hymnus in Honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum Felix Tarraco, Fructuose, uestris attollit caput ignibus coruscum leuuitis geminis procul relucens. Hispanos deus aspicit benignus, arcem quandoquidem potens Hiberam trino martyre trinitas coronat. Ardens Augurius capessit aetram nec non Eulogius simul supermum Christi lucidus ad sedile tendit. Dux et praeuius et magister illis ad tantum decus ex episcopali clarus nomine Fructuosus ibat, accitus quia praesidis repente iussu uenerat ad forum sacerdos leuuitis comitantibus duobus. Inde ad carceream uiros catenam pastus sanguine carnifex trahebat, gaudet currere Fructuosus ultro. Ac, ne quis socios timor feriret, praeceptor uehemens eundo firmat incenditque fidem calore Christi: 'Mecum state, uiri, uocat cruentus ad poenam coluber dei ministros; ne mors terreat! est parata palma. Carcer christicolis gradus coronae est, carcer prouehit ad superna caeli, carcer conciliat deum beatis.' His dictis adeunt specum reorum, exercent ibi mysticum lauacrum et purgamen aquae stupent tenebrae. Sex hic continuis latent diebus, tandem stant trucis ad tribunal hostis, fratres tergeminos tremunt catastae. Iudex Aemilianus inminebat, atrox, turbidus, insolens, profanus, aras daemonicas eoli iubebat. 'Tu, qui doctor', ait, 'seris nouellum commenti genus, ut leues puellae lucos destituant, Iouem relinquant, damnes, si sapias, anile dogma; iussum est Caesaris ore Gallieni, quod princeps colit, ut colamus omnes. Haec fanti placidus refert sacerdos: 'aeternum colo principem dierum, factorem dominumque Gallieni, et Christum patre prosatum perenni, cuius sum famulus gregisque pastor.' subridens ait ille: 'iam fuisti.' Nec differt furor aut refrenat iram, saeuis destinat ignibus cremandos, exultant prohibentque flere uulgum. Quosdam de populo uidet sacerdos libandum sibi poculum offerentes. 'ieiunamus', ait, 'recuso potum: nondum nona diem resignat hora, numquam conuiolabo ius dicatum nec mors ipsa meum sacrum resoluet. Sic Christus sitiens crucis sub hora oblatum sibi poculum recusans nee libare uolens sitim peregit. Intrant interea locum rutunda conclusum cauea, madens ferarum multo sanguine quem furor frequentat, cum spectacula perstrepunt cruenta ac uilis gladiator ense duro percussus cadit et fremit uoluptas. Hic flammante pyra niger minister ardens supplicium parare iussus construxit facibus rogum supremis, qui, dum corpora concremanda soluit, feruentes animas amore lucis fracto carceris expediret antro. Certant officiis pii sodales: plantis calciamenta dissolutis pronus detrahere studebat uuus, sed sanctus uetat ora Fructuosus inclinata premi: 'facessite', inquit, 'nec nostram grauet obsequella mortem; atquin ipse meos pedes resoluam, ne uestigia praepedita uinclis tardis gressibus inruant in ignem. Cur lamenta rigant genas madentes, cur uestri memor ut fiam rogatis? cunctis pro populis rogabo Christum.' Vix haec ediderat, relaxat ipse indumenta pedum, uelut Moyses quondam fecerat ad rubum propinquans. Non calcare sacram cremationem aut adstare deo prius licebat, quam uestigia pura figerentur. Stabat calce mera, resultat ecce caelo spiritus et serit loquellam, quae cunctos tremefecit audientes: 'non est, credite, poena: quam uidetis, quae puncto tenui citata transit, nec uitam rapit illa, sed reformat. Felices animae, quibus per ignem celsa scandere contigit Tonantis, quas olim fugiet perennis ignis!' Haec inter rapidis focos crepantes intrant passibus et minantur ipsis flammarum trepidantibus caminis. Nexus denique, qui manus retrorsus in tergum reuocauerant reuinctas, intacta cute decidunt adusti. Non ausa est cohibere poena palmas in morem crucis ad patrem leuandas, soluit bracchia, quae deum precentur. Priscorum specimen trium putares, quos olim Babylonicum per ignem cantantes stupuit tremens tyrannus. Illis sed pia flamma tunc pepercit nondum tempore passionis apto nec mortis decus inchoante Christo. Hos cum defugeret uaporus ardor, orant, ut celer ignis aduolaret et finem daret anxiis periclis. Exorata suos obire tandem maiestas famulos iubet caducis missos corporibus sibique reddi. Vidit praesidis ex domo satelles caelum martyribus patere apertum insignesque uiros per astra ferri. Quin et filiolae monens erili ostendit sceleris notam paterni, caelo uiuere, quos forum peremit. Haec tum uirginitas palam uidere per sudum meruit parente caeco, ut crimen domini domus timeret. Tum de corporibus sacris fauillae et perfusa mero leguntur ossa, quae raptim sibi quisque uindicabat. Fratrum tantus amor domum referre sanctorum cinerum dicata dona aut gestare sinu fidele pignus. Sed ne reliquias resuscitandas et mox cum domino simul futuras discretis loca diuidant sepulcris, cernuntur niueis stolis amicti: mandant restitui cauoque claudi mixtim marmore puluerem sacrandum. O triplex hdnor, o triforme culmen, quo nostrae caput excitatur urbis, cunctis urbibus eminens Hiberis! Exultare tribus libet patronis, quorum praesidio fouemur omnes terrarum populi Pyrenearum. Circumstet chorus ex utroque sexu heros, uirgo, puer, senex, anulla, uestrum psallite rite Fructuosum! Laudans Augurium resultet hymnus mixtis Eulogium modis coaequans, reddamus paribus pares camenas. Hinc aurata sonent in arce tecta, blandum litoris extet inde murmur et carmen freta feriata pangant. Olim tempus erit ruente mundo, cum te, Tarraco, Fructuosus acri soluet supplicio tegens ab igni. Fors dignabitur et meis medellam tormentis dare prosperante Christo dulces hencecasyllabos reuoluens. To Prudentius Hymnus in Honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae Insignem meriti uirum, quirinum placitum deo, urbis moenia Sisciae concessum sibi martyrem conplexu patrio fouent. Hic sub Galerio duce, qui tunc lllyricos sinus urgebat dicionibus, fertur catholicam fidem inlustrasse per exitum. Non illum gladii rigor non incendia, non ferae crudeli interitu necant, sed lymfis fluuialibus gurges, dum rapit, abluit. Nil refert, uitreo aequore an de flumine sanguinis tinguat passio martyrem, aeque gloria prouenit fluctu quolibet uuida. Summo pontis ab ardui sanctae plebis episcopus in praeceps fluuio datur suspensum laqueo gerens ingentis lapidem molae. Deiectum placidissimo amnis uertice suscipit nec mergi patitur sibi miris uasta natatibus saxi pondera sustinens. Spectant eminus e solo doctorem pauidi greges; nam Christi populus frequens riparum sinuamina stipato agmine saepserat. Sed Quirinus, ut eminens os circumtulit, heu, suos exemplo trepidos uidet; nil ipse proprii memor inter stagna periculi confirmat pia pectora uerbis mitificis rogans, ne quem talia terreant neu constans titubet fides aut poenam putet emori. Dicentem fluitantibus amnis terga uehunt uadis nec substrata profunditas saxoque et laqueo et uiro audet sponte dehiscere. Sensit martyr episcopus iam partam sibi praeripi palmam mortis et exitus ascensumque negarier aeterni ad solium patris: 'Hisu cunctipotens', ait, 'haudquaquam tibi gloria haee est insolita aut noua calcare fremitum maris prona et flumina sistere. Scimus discipulum Petrum, cum uestigia tingueret mortali trepidus pede, dextrae subsidio tuae subiecisse salum solo; Iordanem quoque nouimus tortis uerticibus uagum, dum fertur rapido impetu, ad fontem refluis retro confugisse meatibus. Haec miracula sunt tuae uirtutis, domine, ut, modo suspendar leue praenatans, summo gurgite fluminis cum collo scopulum traham. Iam plenus titulus tui est et uis prodita nominis, quam gentilis hebet stupor: absoluas, precor, optime, huius numc animae moras. Quid possis, probat amnicus. qui uectat silicem, liquor. hoc iam, quod superest, cedo, quo nil est pretiosius, pro re, Christe deus, mori!' Orantem simul halitus et uox deserit et calor, scandit spiritus ardua, fit pondus graue saxeum, corpus suscipiunt aquae. To Prudentius De Loco, in quo Martyres Passi Sunt, Nunc Baptisterium Est Calagurri Electus Christo locus est, ubi corda probata prouehat ad caelum sanguine, purget aqua. Hic duo purpureum domini pro nomine caesi martyrium pulchra morte tulere uiri. Hic etiam liquido fluit indulgentia fonte ac ueteres maculas diluit amne nouo. Qui cupit aeternum caeli conscendere regnum, huc ueniat sitiens, ecce parata uia est. Ante coronati scandebant ardua testes atria, nunc lotae celsa petunt animae. Spiritus aeterno solitus descendere lapsu, ut dederat palmam, sic tribuit ueniam. Haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores exundatque suo iugiter uda deo. Ipse loci est dominus, laterum cui uulnere utroque hinc cruor effusus fluxit et inde latex. Ibitis hinc, ut quisque potest, per uulnera Christi euectus gladiis alter et alter aquis. To Prudentius Passio Sancti Cassiani Forocorneliensisi Sylla Forum statuit Cornelius; hoc Itali urbem uocant ab ipso conditoris nomine. Hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma, spes est oborta prosperum Christum fore. Stratus humi tumulo aduoluebar, quem sacer ornat martyr dicato Cassianus corpore. Dum lacrimans mecum reputo mea uulnera et omnes uitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obuia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem. Innumeri circum pueri---miserabile uisu--- confossa paruis membra ligebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant. Aedituus consultus ait: 'quod prospicis, hospes, non est inanis aut anilis fabula; historiam pictura refert, quae tradita libris ueram uetusti temporis monstrat fidem. Praefuerat studiis puerilibus et grege multo saeptus magister litterarum sederat, uerba notis breuibus conprendere cuncta peritus raptimque punctis dicta praepetibus sequi. Aspera nonnumquam praecepta et tristia uisa inpube uulgus mouerant ira et metu; doctor amarus enim discenti semper efybo nec dulcis ulli disciplina infantiae est. Ecce fidem quatiens tempestas saeua premebat plebem dicatam christianae gloriae. Extrahitur coetu e medio moderator alumni gregis, quod aris supplicare spreuerat. Poenarum artifici quaerenti, quod genus artis uir nosset alto tam rebellis spiritu, respondent: 'agmen tenerum ac puerile gubernat fictis notare uerba signis inbuens.' 'Ducite', conclamat, 'captiuum ducite, et ultro donetur ipsis uerberator paruulis. Vt libet, inludant, lacerent inpune manusque tinguant magistri feriatas sanguine; ludum discipulis uolupe est ut praebeat ipse doctor seuerus, quos nimis coercuit.' Vincitur post terga manus spoliatus amictu, adest acutis agmen armatum stilis. Quantum quisque odii tacita conceperat ira, effundit ardens felle tandem libero. Coniciunt alii fragiles inque ora tabellas frangunt, relisa fronte lignum dissilit, buxa crepant cerata genis inpacta cruentis rubetquc ab ictu curta et umens pagina. Inde alii stimulos et acumina ferrea uibrant, qua parte aratis cera sulcis scribitur, et qua secti apices abolentur et aequoris hyrti rursus nitescens innouatur area. Hinc foditur Christi confessor et inde secatur, pars uiscus intrat molle, pars scindit cutem. Omnia membra manus pariter fixere ducente totidemque guttae uulnerum stillant simul. Major tortor erat, qui summa pupugerat infans, quam qui profuuda perforarat uiscera, ille leuis, quoniam percussor morte negata saeuire solis scit dolorum spiculis, hic, quanto interius uitalia condita pulsat. plus dat medellae, dum necem prope applicat. 'Este, precor, fortes et uincite uiribus annos, quod defit aeuo, suppleat crudelitas!' Sed male conatus tener infirmusque laborat, tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex. 'Quid gemis?' exclamat quidam, 'tute ipse magister istud dedisti ferrum et armasti manus. Reddimus ecce tibi tam milia multa notarum, quam stando, flendo te docente excepimus. Non potes irasci, quod scribimus; ipse iubebas, numquam quietum dextera ut ferret stilum. Non petimus totiens te praeceptore negatas, auare doctor, iam scholarum ferias. Pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos, flexas catenis inpedire uirgulas. Emendes licet inspectos longo ordine uersus, mendosa forte si quid errauit manus, exerce imperium, ius est tibi plectere culpam, si quis tuorum te notauit segnius.' Talia ludebant pueri per membra magistri nec longa fessum poena soluebat uirum. Tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolui pectoris ligamina difficilesque moras animae ac retinacula uitae relaxat artas et latebras expedit. Sanguis ab interno uenarum fonte patentes uias secutus deserit praecordia totque foraminibus penetrati corporis exit fibrarum anhelans ille uitalis calor. 'Haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria. Suggere, si quod habes iustum uel amabile uotum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas! Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes ratasque reddit, quas uidet probabiles.' Pareo: conplector tumulum, lacrimas quoque fundo, altar tepescit ore, saxum pectore. Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris, tunc, quod petebarn, quod timebam, murmuro: et post terga domum dubia sub sorte relictam et spem futuri forte nutantem boni. Audior, 'urbem adeo, dextris successibus utor, domum reuertor, Cassianum praedico. To Prudentius Sancti Romani Martyris Contra Gentiles Dicta Romane, Christi fortis adsertor dei, elinguis oris organum fautor moue, largire comptum carmen infantissimo, fac ut tuarum mira laudum concinam! nam scis et ipse posse mutos eloqui. Plectrum palati et faucium saeuus tibi tortor reuulsit nec tamen silentium indixit ori, quo fatebaris deum. uox ueritatis testis extingui nequit, nec si recisis palpitet meatibus. Sic noster haerens sermo lingua debili balbutit et modis laborat absonis, sed si superno rore respergas iecur et spiritali lacte pectus inriges, uox inpeditos rauca laxabit sonos. Euangelista scripsit ipsum talia praecepta Messian dedisse apostolis: 'nolite uerba, cum sacramentum meum erit canendum, prouidenter quacrere, ego inparatis quae loquantur suggeram'. Sum mutus ipse, sed potens facundiae mea lingua Christus luculente disseret. ipse explicabit, quos supremo spiritu daemon tumultus, dum domatur, mouerit, furore pestis peior in nouissimo. Sic uulneratus anguis ictu spiculi ferrum remordct et dolore saeuior quassando pressis inmoratur dentibus, hastile fixum scd manet profundius nec cassa sentit morsuum pericula. Galerius orbis forte Romani stature ductor regebat, ut refert antiquitas, inmitis, atrox, asper, inplacabilis. edicta late mundum in omnem miserat: Christum negaret, quisque mallet uiuere. Haec ille serpens ore dictat regio, qui mortuorum de sepulcris exiens clamat: 'quid ante tempus aduentu cito mea regna soluis? parce, fili altissimi, uel possidere corda porcorum iube?' Praefectus istis inminens negotiis Aselepiades ire mandat milites ecclesiasten usque de sacrariis raptare plebem mancipandam uinculis, ni disciplinam Nazarenam respuat. Mox ipse templum cogitans inrumperc et dissipare sancta sanctorum studens armis profanus praeparabat inpiis altaris aram funditus pessum dare foresque et ipsas in ruinam soluere. Praecurrit index his repente cognitis Romanus acris heros excellentiae, uenire in armis perduelles nuntiat animos pauentum praestruens hortatibus, stent ut parati neue cedant turbini. Conspirat uno foederatus spiritu grex christianus, agmen inperterritum matrum, uirorum, paruulorum, uirginum; fixa et statuta est omnibus sententia fidem tueri uel libenter emori. Refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem: flagrare cunctos peruicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant. Praeccps iubetur inde Romanus rapi solusque ut incitator et fax omnium pro contumaci plebe causam dicere. it non resistens seque uinciri petit flexas et ultro torquet in tergum manus. Amor coronae paene praeuenit trucem lictoris artem sponte nudas offerens costas bisulcis exsecandas ungulis. inrumpit altum limen et praeconibus stupore mutis ipse tortorem trahit. Adstanti ob ora sic tyrannus incipit: 'infame monstrum, uilis, intestabilis tu uentilator urbis et uulgi leuis procella mentes inquietas mobiles, ne se inperita turba dedat legibus. Populate quiddam sub colore gloriae inlitterata credidit frequentia, ut se per aeuum consecrandos autument, si bella diuis ceu gigantes inferant uictique flammis obruantur montium. Hoc tu parasti, perdite, spectaculum cladis cruentae denecandis ciuibus, quos ut profanos inpiati et saeculi reos necesse est te magistro interfici, tu causa mortis, tu malorum signifer. Ni fallor, aequum est, ut, quod auctor inprobus tolerare multos conpulisti ut carnifex, in te recurrat proque tantis caedibus, quae mox futurae, primus exitium luas feras et ipse, quod ferendum suaseras.' His ille contra reddit ore libero: 'amplector, o praefecte, nec me subtraho, ut pro fideli plebe solus inmoler dignus subire cuncta, si me consulis, quaecumque uestra iusserit crudelitas. Intrare seruis idolorum ac daemonum sanetam salutis non licet nostrae domum, ne polluatur purus orandi locus; confido sancto in spiritu numquam tibi dandum, ut beatum limen attingas pede, nisi forte noster factus in nostrum gregem mereare sumi, quod pater faxit deus.' incensus his Asclepiades iusserat euiscerandum corpus eculeo eminus pendere et uncis uinculisque crescere. Apparitores sed furenti suggerunt illum uetusta nobilem prosapia meritisque multis esse primum ciuium. iubet amoueri noxialem stipitem, plebeia clarum poena ne damnet uirum. 'Tundatur', inquit, 'terga crebris ictibus plumboque ceruix uerberata extuberet. persona quaeque conpetenter plectitur magnique refert, uilis an sit nobilis; gradu reorum forma tormentis datur.' Pulsatus ergo martyr illa grandine postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos, erectus infit: 'absit, ut me nobilem sanguis parentum praestet aut lex curiae; generosa Christi secta nobilitat uiros. Si, prima nostris quae sit incunabulis origo, textu stemmatis recenseas, dei parentis esse ab ore coepimus. cui quisque seruit, ille uere est nobilis, patri rebellis inuenitur degener. Honos deinde stemmati aceedit nouus et splendor ingens ut magistratus uenit, si confitendi nominis testem probum signent inusta ferri et ignis uulnera et uim dolorum mors sequatur inclyta. Caue, benignus esse peruerse uelis, nec mi remissus leniter peperceris; incumbe membris, tortor, ut sim nobilis! his ampliatus si fruar successibus, genus patris matrisque flocci fecero. Haec ipsa uestra dignitatum culmina quid esse censes? nonne cursim transeunt fasces, secures, sella, praetextae togae, lictor, tribunal et treecnta insignia, quibus tumetis moxque detumescitis? Cum consulatum initis, ut uernae solent -- pudet fateri -- farre pullos pascitis; aquila ex eburn sumit adrogantiam gestator eius ac superbit beluae inflatus osse, cui figura est alitis. Iam si sub aris ad sigillorum pcdes iaceatis infra sectilem quercum siti, quid esse uobis aestimem proiectius? nudare plantas ante carpentum scio proceres togatos matris Ideae sacris. Lapis nigellus euehendus essedo muliebris oris clausus argento sedet, quem dum ad lauacrum praeeundo ducitis pedes remotis atterentes calceis, Almonis usque peruenitis riuulum. Quid illa turpis pompa? nempe ignobiles nos esse monstrat, cum luperci curritis. quem seruulorum non rear uilissimum, nudus plateas si per omnes cursitans pulset puellas uerbere ictas ludicro? Miseret tuorum me sacrorum et principum morumque, Roma, saeculi summum caput. age, explicemus, si placet, mysteria, praefecte, uestra: iam necesse est audias, nolis uelisne, quid colatis sordium. Nec terret ista, qua tumes, uaesania, quod uultuosus, quod supinus, quod rigens tormenta leti comminaris asperi; si me mouere rebus ullis niteris, ratione mecum, non furore, dimica! Iubes, relictis patris et Christi sacris ut tecum adorem feminas mille ac mares, deas deosque deque sexu duplici natos, nepotes, abnepotes, editos et tot stuprorum sordidam prosapiam. Nubunt puellae, saepc luduntur dolis, amasionum conprimuntur fraudibus, incesta feruent, furta moechorum calent, fallit maritus, odit uxor paelicem, deos eatenae conligant adulteros. Ostende, quaeso, quas ad aras praecipis ueruece caeso fumet ut caespes meus? Delfosne pergam? sed uetat palestrici corrupta ephybi fama, quem uester deus effeminauit gymnadis licentia. Mox fleuit inpuratus occisum graui disco et dicauit florulentum subcubam; conductus idem pauit alienum pecus, furem deinde perditi passus gregis segnis bubulcus tela et ipsa perdidit. An ad Cybcbes ibo lucum pineum? puer sed obstat gallus ob libidinem per triste uulnus perque sectum dedecus ab inpudicae tutus amplexu deae, per multa Matri sacra plorandus spado. Sed, credo, magni limen amplectar Iouis, qui si citetur legibus uestris reus, laqueis minacis implicatus Iuliae luat seueram uictus et Scantiniam te cognitore dignus ire in carcerem. Quid, aureorum conditorem temporum censes colendum? quem fugacem non negas latuisse furtim, dum rcformidat malum, quem si beate uiuere audit Iuppiter, plectat necessc est occulendi conscios. Quid, inter aras dissidentum numinum putas agendum? Martis indignabitur offensa uirtus, si colatur Lemnius, Iunonis iram sentiet, quisque ut deum signo aut sacello consecrarit Herculcm. Dicis licenter haec poetas tingere, sed sunt et ipsi talibus mysteriis tecum dicati, quodquc describunt, colunt. tu cur piaclum tam libenter lectitas, cur in theatris te uidente id plauditur? Cygnus stuprator peccat inter pulpita, saltat Tonantem tauricornem ludius, spectator horum pontifex summus sedes ridesque et ipse nec negando diluis, cum fama tanti polluatur numinis. Cur tu, sacrate, per cachinnos solueris, cum se maritum fingit Alcmenae deus? meretrix Adonero uulneratum scaenica libidinoso plangit adfcctu palam, nec te lupanar Cypridis sanctae mouct? Quid, quod sub ipsis ueritas signis patet, formata in aere criminum uestigiis? quid uult sigillum semper adfixum Ioui auis ministrae? nempe uelox armiger leno, exoletum qui tyranno pertulit. Facem recincta ueste practendit Ceres: cur, si deorum nemo rapuit uirginem, quam nocte quaerens mater crrat peruigil? fusos rotantem cernimus Tirintium: cur, si Neaerae non fuit ludibrio? Quid, rusticorum monstra detester deum, Faunos, Priapos, fistularum praesides, nymfas natantes incolasque aquatiles, sitas sub alto more ranarum lacu, diuinitatis ius in algis uilibus? Ad haec colenda me uocas, censor bone? potesne quidquam tale, si sanum sapis, sanctum putare? nonue pulmonem mouct derisus istas intuens ineptias, quas uinolentae somniis fingunt anus? Aut si, quod usquam est uanitatis mysticae, nobis colendum est, ipse primus incipe. promisce adora, quidquid in terris sacri est, deos Latinos et deos Aegyptios, quis Roma libat, quis Canopus supplicat. Venerem precaris, conprecare et simiam; placet sacratus aspis Aesculapii: crocodillus, ibis et canis cur displicent? adpone porris religiosas arulas, uenerare acerbum caepe, mordax allium. Fuliginosi ture placantur lares et respuuntur consecrata holuscula? aut unde maior esse maiestas focis quam nata in hortis sarculatis creditur, si numen ollis, numen et porris inest? Sed pulchra res est forma in aere sculptilis: quid inprecabor officinis Graeciae, quae condiderunt gentibus stultis deos? forceps Mironis, malleus Polycliti natura uestrum est atque origo caelitum. Ars seminandis efficax erroribus barbam rigentem dum Iouis circumplicat, dum defluentem leniter flectens comam limat capillos et corimbos Libcri et, dum Mineruae pectus hydris asperat, iniecit atram territis formidinem, ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant, tremant uenenum sibilantis Gorgonae, putent ephybum post triumphos Indicos ferire thyrso posse, cum sit ebrius. Tum quod Dianam molle succinctam uident, uenantis arcum pertimescunt uirginis; si forte uultum tristioris Herculis liquore crispo massa finxit fusilis, clauam minari, ni colatur, creditur. Iam quis pauentum corda terror occultat, Iunonis iram si polite expresserit? uelut retortis intuens obtutibus auertat ora de litantis hostia, lapis seuera fronte mentitur minas. Miror, quod ipsum non sacrastis Mentorem nec templum et aras ipse Fidias habet, fabri deorum uel parentes numinum, qui si caminis institissent segnius, non esset ullus Iuppiter conflatilis. Non erubescis, stulte, pago dedite, te tanta semper perdidisse obsonia, quae dis ineptus obtulisti talibus, quos trulla, peluis, cantharus, sartagines, fracta et liquata contulerunt uascula? Ignosco fatuis haec tamen uulgaribus, quos lana terret discolora in stipite, quos saepe falsus circulator decipit, quibus omne sanctum est, quod pauendum rancidae edentularum cantilenae suaserint; uos eruditos miror et doctos uiros, perpensa uitae quos gubernat regula, nescire uel diuina uel mortalia quo iure constent, quanta maiestas regat, quidquid creatum est, quae creauit omnia. Deus perennis, res inaestimabilis, non cogitando, non uidendo clauditur, excedit omnem mentis humanae modum nec conprehendi uisibus nostris ualet extraque et intus inplet ac superfluit. Intemporalis, antequam primus dies, esse et fuisse semper unus obtinet; lux ipse uera ueri et auctor luminis, cum lumen esset, lumen effudit suum, ex luce fulgor natus hic est filius. Vis una patris, uis et una est filii unusque ab uno lumine splendor satus pleno refulsit claritatis numine; natura simplex pollet unius dei et, quidquid usquam est, una uirtus condidit: caelum solumque, uim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, uentos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septem triones, hesperos, aestus, niues, fontes, pruinas et metalla et flumina; praerupta, plana, montium conuallia, feras, uolucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori quaeque uernant esui. Haec non labore et arte molitus deus sed iussione, quam potestas protulit, mandauit esse; facta sunt, quae non erant, uerbo creauit omniformem machinam, uirtus paterna semper in uerbo fuit. Cognostis ipsum, nunc colendi agnoscite ritum modumque, quale sit templi genus, quae dedicari sanxerit donaria, quae uota poscat, quos sacerdotes uelit, quod mandet illic nectar inmolarier. Aedem sibi ipse mente in hominis condidit uiuam, serenam, sensualem, flabilem, solui incapacem posse nec distructilem, pulchram, uenustam, praeminentem culmine, discriminatis inlitam coloribus. Illic sacerdos stat sacrato in limine foresque primas uirgo custodit Fides, inncxa crines uinculis regalibus poscit litari uictimas Christo et patri, quas scit placere candidatas, simplices: frontis pudorem, cordis inocentiam, pacis quietem, castitatem corporis, dei timorem, regulam scientiae, ieiuniorum parcitatem sobriam, spem non iacentem, semper et largam manum. Ex his amoenus hostiis surgit uapor uincens odorem balsami, turis, croci, auras madentes Persicorum aromatum, sublatus inde caelum adusque tollitur et prosperatum dulce delectat deum. Hanc disciplinam quisquis infensus uetat, uetat probatum uiuere et sanctum sequi, uetat uigorem mentis alte intendere nostrique acumen ignis ad terram uocat nec excitari uim sinit prudentiae. O mersa limo caecitas gentilium, o carnulenta nationum pectora, o spissus error, o tenebrosum genus terris amicum, deditum cadaueri, subiecta semper intuens, numquam supra! Furorne summus ultima et dementia est deos putare, qui creantur nuptiis, rem spiritalem terrulente quaerere, elementa mundi consecrare altaribus, id, quod creatum est, conditorem credere, deasceato supplicate stipiti, uerris cruore scripta saxa spargere, aras ofellis obsecrare bubulis, homines fuisse cum scias, quos consecras, urnas reorum morticinas lambere? Desiste, iudex saeculi, tantum nefas uiris iubere fortibusque et liberis! nil est amore ueritatis celsius; dei perennis nomen adserentibus nihil pauori est, mors et ipsa subiacct. Dudum coquebat disserente martyre Asclepiades intus iram subdolam stomachatus alto felle, dum longum silet bilemque tectis concipit praecordiis, tandem latentis uim furoris euomit: 'Pro luppiter! quid est, quod ex hoc audio? stat inter aras et deorum imagines et, quod fateri cogor, in medio foro tacente memet ac perorat perditus, quidquid sacrorum est ore foedans inpio. O fas priorum, moris o prisci status! inuenta regum pro salute publica Pompiliorum nostra carpunt saecula. quis hos sofistas error inuexit nouus, qui non colendos esse diuos disputent? Nunc dogma nobis christianurn nascitur post euolutos mille demum consules ab urbe Roma, ne retexam Nestoras. quidquid nouellum surgit, olim non fuit. uis summa rerum nosse? Pyrram consule! Vbi iste uester tunc erat summus deus, diuum fauore cum puer Mauortius fundaret arcem septicollem Romulus? quod Roma pollet auspicato condita, Ioui Statori debet et dis ceteris. Hoe sanctum ab aeuo est, hoc ab atauis traditum: placanda nobis pro triumphis principis delubra, faustus ut secundet gloriam procinctus utque subiugatis hostibus ductor quietum frenet orbem legibus. Accingere ergo, quisquis es, nequissime, pro principali rite nobiscum deos orare uita uel, quod hostem publicum pati necesse est, solue poenam sanguine: spreuisse templa respuisse est principem.' Tunc ille: 'Numquam pro salute et maximis fortissimisque principis cohortibus aliter precabor, quam fidele ut militent Christique lymfis ut renascantur patri, capiant et ipsum caelitus paraclitum, ut idolorum respuant caliginem, cernant ut illud lumen aeternae spei non suculentis influens obtutibus nec corporales per fenestras emicans, puris sed intus quod relucet mentibus. Pupilla carnis crassa crassum perspicit et res caduca, quod resoluendum est, uidet, liquidis uidendis aptus est animae liquor, natura feruens sola feruentissimae diuinitatis uim coruscantem capit. Hoc, opto, lumen imperator nouerit tuus meusque, si uelit fieri meus; nam si resistit christiano nomini, meus ille talis imperator non erit, scelus iubenti, crede, numquam seruiam.' 'Statis, ministri?' clamitans iudex ait, 'statis manusque continetis uindices? non rupta sulcis dissecatis uiseera, animam nec intus abditam rimamini, erumpit unde uox profana in principem?' Scindunt utrumque milites teterrimi mucrone hiulco pensilis latus uiri, sulcant per artus 1onga tractim uulnera, obliqua rectis, recta transuersis secant et iam retectis pectus albet ossibus. Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus, cum sit quietus heros, in quem saeuiunt. haec inter addit sponte Romanus 1oqui: 'si quaeris, o praefecte, uerum noscere, hoc omne, quidquid lancinamur, non dolet. Dolet, quod error pectori insedit tuo, populos quod istos perditos tecum trahis. currunt frequentes undique ad spectaculum, gentile uulgus, heu, gemenda corpora, crudumque nostrae sortis exemplum tremunt. Audite cuncti, clamo longe ac praedico, emitto uocem de catasta celsior: Christus paternae gloriae splendor, deus, rerum creator, noster idem particeps spondet salutem perpetem credentibus, animae salutem, sola quae non occidit, sed iuge durans dispares casus subit: aut luce fulget aut tenebris mergitur, Christum secuta patris intrat gloriam, disiuncta Christo mancipatur tartaro. Curanda mercis qualitas, quaenam mihi contingat olim perpetis substantiae; nam membra parui pendo, quo pacto cadant, casura certe lege naturae suae. instat ruina; quod resoluendum est, ruat. Nec distat, ignis et fidiculae saeuiant, an corpus aegrum languor asper torqueat, cum saepe morbos maior armet saeuitia. non ungularum tanta uis latus fodit, mucrone quanto dira pulsat pleurisis, nec sic inusta lamminis ardet cutis, ut febris atro felle uenas exedit uel summa pellis ignis obductus coquit papulasque feruor aestuosus excitat: credas cremari stridulis cauteribus. Miserum putatis, quod retortis pendeo extentus ulnis, quod reuelluntur pedes, conpago neruis quod sonat crepantibus: sic heiulantes ossa clamant diuidi, nodosa torquet quos podagra et artrisis. Horretis omnes hasce carnificum manus: num mitiores sunt manus medentium, laniena quando saeuit Hippocratica? uiuum secatur uiscus et recens cruor scalpella tinguit, dum putredo abraditur. Putate ferrum triste chirurgos meis inferre costis, quod secat salubriter; non est amarum, quo reformatur salus: uidentur isti carpere artus tabidos, sed dant medellam rebus intus uiuidis. Quis nescit autem, quanta corruptela sit contaminatae carnis ac solubilis? sordet, tumescit, liquitur, faetet, dolet, inflatur ira, soluitur libidine, plerumque felle tincta liuores trahit. Aurum regestum nonne carni adquiritur? inlusa uestis, gemma, bombyx, purpura in carnis usum mille quaeruntur dolis, luxus uorandi carnis aruinam fouet, carnis uoluptas omne per nefas ruit. Medere, quaeso, carnifex, tantis malis, concide, carpe fomitem peccaminum, fac, ut resecto debilis carnis situ dolore ab omni mens supersit libera nec gestet ultra, quod tyrannus amputet. Nec terrearis turba circumstantium: hoc perdo solum, quod peribit omnibus, regi, clienti pauperique et diuiti. sic uernularum, sic senatorum caro tabescit, imo cum sepulcro condita est. Iactura uilis mordet et damnum leue, si, quo carendum est, perdere extimescimus. cur, quod nccesse est, non uoluntas occupat, natura cur non uertit in rem gloriae? legale damnum deputemus praemiis. Sed praemiorum forma quae sit fortibus, uideamus, illa nempe, quae numquam petit. caelo refusus subuolabit spiritus, dei parentis perfruetur lumine regnante Christo stans in arce regia. Quandoque caelum ceu liber plicabitur, cadet rotati solis in terram globus, sferam ruina menstrualem distruet, deus superstes solus et iusti simul cum sempiternis permanebunt angelis. Contemne praesens utile, o prudens homo, quod terminandum, quod relinquendum est tibi, omitte corpus, rem sepulcri et funeris, tende ad futuram gloriam, perge ad deum, agnosce, qui sis, uince mundum et saeculum!' Vixdum elocutus martyr hanc peregerat orationem, cum furens interserit Asclepiades: 'uertat ictum carnifex in os loquentis inque maxillas manum sulcosque acutos et fidiculas transferat. Verbositatis ipse rumpatur locus, scaturrientes perdat ut loquacitas sermonis auras perforatis follibus, quibus sonandi nulla lex ponit modum; ipsa et loquentis uerba torqueri uolo.' Inplet iubentis dicta lictor inpius; charaxat ambas ungulis scribentibus genas cruentis et secat faciem notis, hirsuta barbis soluitur carptim cutis et mentum adusque uultus omnis scinditur. Martyr fluentem fatur inter sanguinem: 'grates tibi, o praefecte, magnas debeo, quod multa pandens ora iam Christum loquor: artabat ampli nominis praeconium meatus unus, inpar ad laudes dei. Rimas patentes inuenit uox edita multisque fusa rictibus reddit sonos hinc inde plures et profatur undique Christi patrisque sempiternam gloriam: tot ecce laudant ora, quot sunt uulnera.' Tali repressus cognitor constantia cessare poenam praecipit, tunc sic ait: 'per Solis ignes iuro, qui nostros dies reciprocatis administrat circulis, cuius recursu lux et annus ducitur, ignes parandos iam tibi tristis rogi, qui fine digno corpus istud deuorent, quod perseuerans tam resistit nequiter sacris uetustis nec dolorum spiculis uictum fatiscit fitque poenis fortius. Quis hunc rigorem pectori iniecit stupor? mens obstinata est, corpus omne obcalluit, tantus nouelli dogmatis regnat furor: hic nempe uester Christus haud olim fuit, quem tu fateris ipsc suffixum cruci.' 'Haec illa crux est omnium nostrum salus', Romanus inquit, 'hominis haec redemptio est. scio incapacem te sacramenti, inpie, non posse caecis sensibus mysterium haurire nostrum: nil diurnum nox capit. Tamen in tenebris proferam claram facem, sanus uidebit, lippus oculos obteget. remouete lumen, dicet insanabilis, iniuriosa est nil uidenti claritas. audi, profane, quod grauatus oderis! Regem perennem rex perennis protulit in se manentem nec minorem tempore, quia tempus illum non tenet; nam fons retro exordiorum est et dierum et temporum, ex patre Christus: hoc pater quod filius. Hic se uidendum praestitit mortalibus, mortale corpus sumpsit inmortalitas, ut, dum caducum portat aeternus dens, transire nostrum posset ad caelestia: homo est peremptus et resurrexit deus. Congressa mors est membra gestanti deo; dum nostra temptat, cessit inmortalibus. stultum putatis hoc, sofistae saeculi, sed stulta mundi summus elegit pater, ut stultus esset saeculi prudens dei. Antiquitatem Romuli et Mauortiam. lupam renarras primum et omen uulturum. si res nouellas respuis, nil tam recens: uix mille fastis inplet hanc aetatulam cursus dierum conditore ab augure. Sescenta possum regna pridem condita proferre toto in orbe, si sit otium, multo ante clara, quam capellam Gnosiam suxisse fertur Iuppiter, Martis pater. sed illa non sunt, haec et olim non erunt. Crux ista Christi, quam nouellam dicitis, nascente mundo factus ut primum est homo, expressa signis, expedita est litteris, aduentus eius mille per miracula praenuntiatus ore uatum consono. Reges, profetae iudicesque et principes uirtute, bellis, cultibus sacris, stilo non destiterunt pingere formam crucis, crux praenotata, crux adumbrata est prius, crucem uetusta conbiberuut saecula. Tandem retectis uocibusque profeticis aetate nostra conprobata antiquitas coram refulsit ore conspicabili, ne fluctuaret ueritas dubia fide, si non pateret teste uisu comminus. Hinc nos et ipsum non perire credimus corpus, sepulcro quod uorandum traditur, quia Christus in se mortuum corpus cruci secure excitatum uexit ad solium patris uiamque cunctis ad resurgendum dedit. Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus, nobis peremptus Christus et nobis deus Christus reuersus, ipse qui moriens homo est, natura duplex: moritur et mortem domat, reditque in illud, quod perire nesciat. Dixisse pauca sit satis de mysticis nostrae salutis deque processu spei; iam iam silebo: margaritas spargere Christi uetamur inter inmundos sues, lutulenta sanctum ne terant animalia. Sed quia profunda non licet luctarier ratione tecum, consulamus proxima: interrogetur ipsa naturalium simplex sine arte sensuum sententia, fuci inperitus fac ut adsit arbiter. Da septuennem circiter puerum ant minus, qui sit fauoris liber et non oderit quemquam nec ullum mentis in uitium cadat; periclitemur, quid recens infantia dicat sequendum, quid nouus sapiat uigor.' Hanc ille sancti martyris uocem libens amplexus unum de caterua infantium paruum nec olim lacte depulsum capi captumque adeSse praecipit: 'quiduis roga', inquit, 'sequamur, quod probarit pusio.' Romanus ardens experiri innoxiam lactantis oris indolem: 'filiole', ait, 'dic, quid uidetur esse uerum et congruens, unumne Cbristum colere et in Christo patrem, an conprecari mille formarum deos?' Adrisit infans nec moratus rettulit: 'est quidquid illud, quod ferunt homines deum, unum esse oportet, et, quod uni, est unicum. cum Christus hoc sit, Christus est uerus deus, genera deorum multa nec pueri putant.' Stupuit tyrannus sub pudore fluctuans nec uim decebat innocenti aetatulae inferre leges nec loquenti talia furor sinebat efferatus parcere: 'quis auctor', inquit, 'uocis est huius tibi?' Respondit ille: 'mater et matri deus: illa ex parente spiritu docta inbibit, quo me inter ipsa pasceret cunabula, ego ut gemellis uberum de fontibus lac paruus hausi, Christum et hausi credere.' 'Ergo ipsa mater adsit', exclamat, 'cedo', Asclepiades, 'disciplinae et exitum tristem suae magistra spectet inpia, male eruditi torqueatur funere infantis orba, quemque corrupit, fleat. Absit, ministros uilis ut muliercula nostros fatiget: quantulus autem dolor uexabit artus mortis auxilio breuis! oculi parentis punientur acrius, quam si cruentae membra carpant ungulate.' Vix haec profatus pusionem praecipit sublime tollant et manu pulsent nates, mox et remota ueste uirgis uerberent tenerumque duris ictibus tergum secent, plus unde laetis quam cruoris defluat. Quae cautis illud perpeti spectaculum, quis ferre possit aeris aut ferri rigor? inpacta quotiens corpus attigerat salix, tenui rubebant sanguine uda uimina, quem plaga fierat roscidis liuoribus. Ferunt minaces uerberantium genas inlacrimasse sponte dimanantibus guttis per ora barbarum frementia, scribas et ipsos et coronam plebium proceresque siccis non stetisse uisibus. At sola mater hisce lamentis caret, soli sereno frons renidet gaudio: stat in piorum corde pietas fortior amore Christi contumax doloribus firmatque sensum mollis indulgentiae. Sitire sese paruus exclamauerat -- animae aestuantis ardor in cruciatibus hoc exigebat, lymfae ut haustum posceret --, quem torua mater eminus triste intuens uultu et seueris uocibus sic increpat: 'Puto, inbecillo, nate, turbaris metu et te doloris horror adflictum domat. non hanc meorum uiscerum stirpem fore deo spopondi, non in hanc spem gloriae te procreaui, cedere ut leto scias. Aquam bibendam postulas, cum sit tibi fons ille uiuus praesto, qui semper fluit et cuncta solus inrigat uiuentia, intus forisque spiritum et corpus simul, aeternitatem largiens potantibus. Venies ad illud mox fluentum, si modo animo ac medullis solus ardor aestuet uidere Christum, quod semel potum adfatim sic sedat omnem pectoris flagrantiam, uita ut beata iam sitire nesciat. Hic, hic bibendus, nate, nunc tibi est calix, mille in Bethleem quem biberunt paruuli: oblita lactis et papillarum inmemor aetas amaris, mox deinde dulcibus refecta poclis mella sumpsit sanguinis. Exemplum ad istud nitere, o fortis puer, generosa prolis matris et potentia! omnes capaces esse uirtutum pater mandauit annos, neminem excepit diem ipsis triumphos adnuens uagitibus. Scis, saepe dixi, cum docenti adluderes et garrulorum signa uerborum dares, Isaac fuisse paruulum patri unicum, qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret, ultro sacranti colla praebuerit seni. Narraui et illud nobile ac memorabile certamen, una matre quod septem editi gessere pueri, sed tamen factis uiri, hortante eadem matre in ancipiti exitu, poenae et coronae sanguini ut ne parcerent. Videbat ipsos apparatus funerum praesens suorum nec mouebatur parens laetata, quotiens aut oliuo stridula sartago frixum torruisset puberem dira aut cremasset lamminarum inpressio. Comam cutemque uerticis reuulserat a fronte tortor, nuda testa ut tegmine ceruicem adusque dehonestaret caput; clamabat illa: 'patere, gemmis uestiet apicem hunc corona regio ex diademate.' Linguam tyrannus amputari iusserat uni ex ephybis; mater aiebat: 'satis iam parta nobis gloria est, pars optima deo inmolatur ecce nostri corporis, digna est fidelis lingua, quae sit hostia. Interpres animi, enuntiatrix sensuum, cordis ministra, praeco operti pectoris, prima offeratur in sacramentum necis et sit redemptrix prima membrorum omnium, ducem dicatam mox sequentur cetera. His Maccabeos incitans stimulis parens hostem subegit subiugatum septies, quot feta natis, tot triumphis inclyta; me partus unus ut feracem gloriae, mea uita, praestet, in tua est situm manu. Per huius alui fida conceptacula, per hospitalem mense bis quino larem, si dulce nostri pectoris nectar tibi, si molle gremium, grata si crepundia, persiste et horum munerum auctorem adsere! Quanam arte nobis uiuere intus coeperis, nihilumque et illud, unde corpus, nescio, nouit animator solus et factor tui; inpendere ipsi, cuius ortus munere es, bene in datorem, quod dedit, refuderis'. Talia canente matre iam laetus puer uirgas strepentes et dolorem uerberum ridebat. hic tum cognitor pronuntiat: 'claudatur infans carcere et tanti mali Romanus auctor torqueatur acrius'. Illum recentes per cicatricum uias denuo exarabant, quaque acutum traxerant paulo ante ferrum, mox recrudescentibus plagis apertas persequebantur notas, quos iam superbus uictor ignauos uocat. 'O non uirile robur, o molles manus, unam labantis dissipare tam diu uos non potesse fabricam corpusculi! uix jam cohaeret nec tamen penitus cadit uincens lacertos dexterarum inertium. Citius cadauer dentibus carpunt canes longeque morsus uulturum efficacior ad deuorandas carnis offas mortuae; languetis inbelli fame ac fatiscitis, gula est ferina sed socors edacitas'. Exarsit istis turbida ira iudicis seque in supremam concitat sententiam: 'si te morarum paenitet, finem citum subeas, licebit: ignibus uorabere damnatus et fauilla iam tenuis fies.' Abiens at ille, cum foro abriperent uirum truces ministri, pone respectans ait: 'appello ab ista, perfide, ad Christum meum crudelitate, non metu mortis tremens, sed ut probetur esse nil, quod iudicas'. 'Quid differo', inquit ille, 'utrosque perdere, puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae? gladius recidat uile uix hominis caput infantis, istum flamma uindex concremet, sit his sub uno fine dispar exitus.' Peruentum ad ipsum caedis inplendae locum. natum gerebat mater amplexu et sinu, ut primitiuum crederes fetum geri deo offerendum sancti Abelis ferculo, lectum ex ouili, puriorem ceteris. Puerum poposcit carnifex, mater dedit, nec inmorata est fletibus, tantum osculum inpressit unum: 'uale', ait, 'dulcissime, et, cum beatus regna Christi intraueris, memento matris, iam patrone ex filio!' Dixit. deinde, dum ferit ceruiculam percussor ense, docta mulier psallere hymnum canebat carminis Dauitici: 'pretiosa sancti mors sub aspectu dei, tuus ille seruus, prolis ancillae tuae'. Talia retexens explicabat pallium manusque tendebat sub ictu et sanguine, uenarum ut undam profluam manantium et palpitantis oris exciperet globum: excepit et caro adplicauit pectori. At parte campi ex altera inmanem pyram texebat ustor fumidus pinu arida, sarmenta mixtim subdita et faeni struem spargens liquato rote feruentis picis, quo flamma pastu cresceret ferocius. Et iam retortis bracchiis furca eminus Romanus actus ingerebatur rogo: 'scio', inquit ille, 'non futurum, ut concremer, nec passionis hoc genus datum est mihi, et restat ingens quod fiat miraculum.' Haec eius orsa sequitur inmensus fragor nubis ruentis, nimbus undatim nigro praeceps aquarum flumine ignes obruit. alunt oliuo semiconbustas faces, sed uincit imber iam madentem fomitem. Trepidare teter carnifex rebus nouis turbatus et, qua posset arte, insistere, uersare torres cum fauillis umidis, prunas maniplis confouere stuppeis et semen ignis inter undas quaerere. Quod cum tumenti nuntiatum iudici, commouit iram fellis inplacabilis: 'quousque tandem summus hic nobis magus inludet', inquit, 'Thessalorum carmine poenam peritus uertere in ludibrium? Fortasse ceruix, si secandam iussero, flecti sub ensem non patebit uulneri, uel amputatum plaga collum diuidens rursus coibit ac reglutinabitur umerisque uertex eminebit additus. Temptemus igitur ante partem quampiam truncare ferro corporis superstitis, ne morte simpla criminosus multiplex cadat uel una perfidus caede oppetat: quot membra gestat, tot modis pereat uolo. Libet experiri, Lerna, sicut traditur, utrum renatis pullulascat artubus ac se inminuti corporis damnis nouum instauret: ipse praesto erit tunc Hercules hydrina suetus ustuire uulnera. Iam nunc secandi doctus adsit artifex, qui cuncta norit uiscerum confinia uel nexa neruis disparare uincula: date hunc, reuulsis qui medetur ossibus aut fracta nodis sarciens conpaginat. Linguam priorem detrahat radicitus, quae corpore omni sola uiuit nequior; illa et procaci pessima in nostros deos inuecta motu fas profanauit uetus audax et ipsi non pepercit principi.' Aristo quidam medicus accitus uenit, proferre linguam praecipit. profert statim martyr retectam, pandit ima et faucium ille et palatum tractat et digito exitum uocis pererrans uulneri explorat locum. Linguam deinde longe ab ore protrahens scalpellum in usque guttur insertans agit. illo secante fila sensim singula numquam momordit martyr aut os dentibus conpressit artis nec cruorem sorbuit. Inmotus et patente rictu constitit, dum sanguis extra defluit scaturriens, perfusa pulcher menta russo stemmate fert et cruenti pectoris spectat decus fruiturque et ostro uestis ut iam regiae. Praefectus ergo ratus elinguem uirum cogi ad sacrandum posse, cum uerbis carens nil in deorum blateraret dedecus, iubet reduci iam tacentem ac debilem multo loquentis turbine olim territus. Reponit aras ad tribunal denuo et tus et ignem uiuidum in carbonibus taurina et exta uel suilla abdomina; ingressus ille, ut hos paratus perspicit, insufflat, ipsos ceu uideret daemonas. Inridet hoc Asclepiades laetior, addit deinde: 'numquid inclementius, sicut solebas, es paratus dicere? effare quiduis ac perora et dissere; permitto, uocem libere ut exerceas.' Romanus alto corde suspirans diu gemitu querellam traxit et sic orsus est: 'Christum loquenti lingua numquam defuit, nec uerba quaeras quo regantur organo, cum praedicatur ipse uerborum dator. Qui fecit, ut uis uocis expressa intimo pulmone et oris torta sub testudine nunc ex palato det repercussos sonos, nunc temperetur dentium de pectine sitque his agendis lingua plectrum mobile, si mandet idem faucium sic fistulas spirare flatu concinentes consono, ut uerba in ipsis explicent meatibus uel exitu oris, cymbalis profarier nunc pressa parce labra, nunc hiantia, dubitasne uerti posse naturae statum, cui facta forma est, qualis esset primitus? hanc nempe factor uertere, ut libet, potest positasque leges texere ac retexere, linguam loquella ne ministram postulet. Vis scire nostri numinis potentiam? fluctus liquentis aequoris pressit pede, natura fluxa ac tenuis in solidum coit: quam dispar illis legibus, quis condita est! solet natatus ferre, fert uestigia. Habet usitatum munus hoc diuinitas, quae uera nobis colitur in Christo et patre, mutis loquellam, percitum claudis gradum, surdis fruendam reddere audientiam, donare caecis lucis insuetae diem. Haec si quis amens fabulosa existimat, uel ipse tute si parum fidelia rebare pridem, uera cognoscas licet: habes loquentem, cuius amputaueras linguam: probatis cede iam miraculis.' Horror stupentem persecutorem subit timorque et ira pectus in caliginem uertere: nescit, uigilet anne somniet, miratur haerens, quod sit ostenti genus: formido frangit, armat indignatio. Nec uim domare mentis effrenae potest nec, quo furoris tela uertat, inuenit. postremo medicum saeuus insontem iubet reum citari, nundinatum hunc arguit, mercede certa pactus ut conluderet, aut ferrum in ore nil agens et irritum uersasse frustra seu retunsis tactibus aut arte quadam uulnus inlatum breue, quod sauciata parte linguam laederet neruos nec omnes usque quaque abscideret. Manere saluam uocis harmoniam probe non posse, inani concauo uerba exprimi, quae concrepare ligula moderatrix facit. esto, ut resultet spiritus uacuo specu, echo sed extat inde, non oratio. Veris refutat medicus hanc calumniam: 'scrutare uel tu nunc latebras faucium intraque dentes curiosum pollicem circumfer haustus uel patentes inspice, lateatne quidquam, quod regat spiramina. Quamquam forassem forte si puncto leui tenuiue linguam contigissem uulnere, titubante plectro fatus esset debilis; nam cum magistra uocis in uitium cadit, usus necesse est et loquendi intercidat. Fiat periclum, si placet, cuiusmodi edat querellam quadrupes lingua eruta, elinguis et quem porca grunnitum strepat, cui uox fragosa, clamor est inconditus, probabo mutam nil sonare stridulum. Testor salutem principis me simplici functum secantis arte, iudex optime, seruisse iussis absque fraude publicis; sciat hic, quis illi uerba suggillet deus, ego, unde mutus sit disertus, nescio.' His sese Aristo purgat, at contra inpium nil haec latronem christianorum mouent, magis magisque fertur in uesaniam. quaerit, alienus sanguis ille asperserit uirum, suone fluxerit de uulnere. Respondit his Romanus: 'eccum, pracsto sum, meus iste sanguis uerus est, non bubulus. agnoscis illum, quem loquor, miserrime pagane, uestri sanguinem sacrum bouis, cuius litata caede permadescitis? Summus sacerdos nempe sub terram scrobe acta in profundum consecrandus mergitur, mire infulatus festa uittis tempora nectens, corona tum repexus aurea, cinctu Gabino sericam fultus togam. Tabulis superne strata texunt pulpita rimosa rari pegmatis conpagibus, scindunt subinde uel terebrant aream crebroque lignum perforant acumine, pateat minutis ut frequens hiatibus. Huc taurus ingens fronte torua et hispida sertis reuinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae saetasque fulgor brattealis inficit. Hic ut statuta est inmolanda belua, pectus sacrato diuidunt uenabulo; eructat amplum uulnus undam sanguinis feruentis inque texta pontis subditi fundit uaporum flumen et late aestuat. Tum per frequentes mille rimarum uias inlapsus imber tabidum rorem pluit, defossus intus quem sacerdos excipit guttas ad omnes turpe subiectans caput et ueste et omni putrefactus corpore. Quin os supinat, obuias offert genas, supponit aures, labra, nares obicit, oculos et ipsos perluit liquoribus, nec iam palato parcit et linguam rigat, donec cruorem totus atrum conbibat. Postquam cadauer sanguine egesto rigens conpege ab illa fiamines retraxerint, procedit inde pontifex uisu horridus, ostentat udum uerticem, barbam grauem, uittas madentes atque amictus ebrios. Hunc inquinatum talibus contagiis, tabo recentis sordidam piaculi, omnes salutant atque adorant eminus, uilis quod illum sanguis et bos mortuus foedis latentem sub cauernis lauerint. Addamus illam, uis, hecatomben tuam, centena ferro cum cadunt animalia uariaque abundans caede restagnat cruor, uix ut cruentis augures natatibus possint meare per profundum sanguinis? Sed quid macellum pingue puluinarium, quid maximorum lancinatores gregum euiscerata carne crudos criminor? sunt sacra, quando uosmet ipsi exciditis, uotiuus et cum membra detruncat dolor. Cultrum in lacertos exerit fanaticus sectisque Matrem bracchiis placat deam, furere ac rotari ius putatur mysticum; parca ad secandum dextra fertur inpia, caelum meretur uulnerum crudelitas. Ast hic metenda dedicat genitalia, numen reciso mitigans ab inguine offert pudendum semiuir donum deae, illam reuulsa masculini germinis effluenti pascit auctam sanguine. Vterque sexus sanctitati displicet, medium retentat inter alternum genus, mas esse cessat ille nec fit femina. felix deorum mater inberbes sibi parat ministros lenibus nouaculis. Quid, cum sacrandus accipit sfragitidas? acus minutas ingerunt fornacibus, his membra pergunt urere, ut igniuerint; quamcumque partem corporis feruens nota stigmarit, hanc sic consecratam praedicant. Functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae, insignis auri lammina obducit cutem, tegitur metallo, quod perustum est ignibus. Has ferre poenas cogitur gentilitas, hac dii coercent lege cultores suos: sic daemon ipse ludit hos, quos ceperit, docet execrandas ferre contumelias, tormenta inuri mandat infelicibus. At noster iste sanguis ex uestra fIuit crudelitate, uos tyrannide inpia exulceratis innocentum corpora. si uos sinatis, incruente uiuimus, at si cruente puniamur, uincimus. Sed iam silebo, finis instat debitus, finis malorum, passionis gloria, iam non licebit, inprobe, ut licuit modo, torquere nostra uel secare uiscera, cedas necesse est uictus et jam desinas.' 'Cessabit equidem tortor et sector dehinc', iudex minatur, 'sed peremptoris manus succedet illis, strangulatrix faucium, aliter silere nescit oris garruli uox inquieta, quam tubam si fregero.' Dixit foroque protrahi iussit uirum, trudi in tenebras noxialis carceris, elidit illic fune collum martyris lictor nefandus. sic peracta est passio, anima absoluta uinculis caelum petit. Gesta intimasse cuncta fertur principi praefectus addens ordinem uoluminum seriemque tantae digerens tragoediae, laetatus omne crimen in fasces refert suum tyrannus chartulis uiuacibus. Illas sed aetas conficit diutina, fuligo timeat, puluis obducit situ, carpit scnectus aut ruinis obruit; inscripta Christo pagina inmortalis est nec obsolescit ullus in caelis apex. Excepit adstans angelus coram deo et quae locutus martyr et quae pertulit, nec uerba solum disserentis condidit, sed ipsa pingens uulnera expressit stilo laterum, genarum pectorisque et faucium. Omnis notata est sanguinis dimensio, ut quamque plagam sulcus exarauerit, altam, patentem, proximam, longam, breuem, quae uis doloris quiue segmenti modus, guttam cruoris ille nullam perdidit. Hic in regestis est liber caelestibus, monumenta seruans laudis indelebilis, relegendus olim sempiterno iudici, libramine aequo qui malorum pondera et praemiorum conparabit copias. Vellem sinister inter haedorum greges ut sum futurus, eminus dinoscerer atque hoc precante diceret rex optimus: 'Romanus orat, transfer hunc haedum mihi, sit dexter, agnus induatur uellere.' Ad Valerianum Episcopum de Passione Hippolyti Beatissimi Martyris Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe uidimus, o Christi Valeriane sacer. Incisos tumulis titulos et singula quaeris nomina: difficile est, ut replicare queam. Tantos iustorum populos furor inpius hausit, cum coleret patrios Troia Roma deos. Plurima litterulis signata sepulcra 1oquuntur martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas marmora, quae solum significant numerum. Quanta uirum iaceant congestis corpora aceruis, nosse licet, quorum nomina nulla legas. Sexaginta illic defossas mole sub una reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta uocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae. Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes rerum apices ueterum per monumenta sequor, inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Nouati presbiter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii prouectum insigne tulisse lucida sanguinei praemia supplicii. Nec mirere senem peruersi dogmatis olim munere ditatum catholicae fidei. Cum iam uaesano uictor raperetur ab hoste exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat; consultus quaenam secta foret melior, respondit: 'fugite, o miseri, execranda Nouati scismata, catholicis reddite uos populis! Vna fides uigeat, prisco quae condita templo est, quam Paulus retinet quamque cathedra Petri. Quae docui, docuisse piget: uenerabile martyr cerno, quod a cultu rebar abesse dei.' His ubi detorsit laeuo de tramite plebem monstrauitque sequi, qua uia dextra uocat, seque ducem recti spretis anfractibus idem praebuit, erroris qui prius auctor erat, sistitur insano rectori christicolas tunc ostia uexanti per Tiberina uiros. Illo namque die Roma secesserat, ipsos peste Suburbanos ut quateret populos, non contentus humum celsae intra moenia Romae tinguere iustorum caedibus assiduis. Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam cerneret eluuie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram quaeque loca aequoreus proxima portus habet. Inter carnifices et constipata sedebat officia extructo celsior in solio, discipulos fidei detestandique rebelles idolii ardebat dedere perfidiae. Carcereo crinita situ stare agmina contra iusserat horrendis excrucianda modis. Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra stridere, uirgarum concrepitare fragor, ungula fixa cauis costarum cratibus altos pandere secessus et lacerare iecur. Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat in furias cassa cognitione fremens -- nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus supplicia, auderet qui uitiare animam -- inde furens quaesitor ait: 'iam, tortor, ab unco desine, si uana est quaestio, morte agito. Huic abscide caput, crux istum tollat in auras uiuentesque oculos offerat alitibus; hos rape praecipites et uinctos conice in ignem, sit pyra, quae multos deuoret una reos. En tibi, quos properes rimosae inponere cumbae pellere et in medii stagna profunda freti. Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor uexerit et tumidis caesa labarit aquis, dissociata putrem laxent tabulata carinam conceptumque bibant undique naufragium. Squamea caenoso praestabit uentre sepulcrum belua consumptis cruda cadaueribus.' Haec persultanti celsum subito ante tribunal offertur senior nexibus inplicitus. Stipati circum iuuenes clamore ferebant ipsum christicolis esse caput populis: si rorer extinctum propere caput, omnia uulgi pectora Romanis sponte sacranda deis. Insolitum leti poscunt genus et noua poenae inuenta, exemplo quo trepident alii. Ille supinata residens ceruice: 'quis', inquit, 'dicitur?' adfirmant dicier Hippolytum. 'Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales intereatque feris dilaceratus equis.' Vix haec ille, duo cogunt animalia freni ignara insueto subdere colla iugo, non stabulis blandius manu palpata magistri imperiumque equitis ante subacta pati, sed campestre uago nuper pecus e grege captum, quod pauor indomito corde ferinus agit. Iamque reluctantes sociarant uincula bigas oraque discordi foedere nexuerant: temonis uice funis inest, qui terga duorum diuidit et medius tangit utrumque latus, deque iugo in longum se post uestigia retro protendens trahitur transit et ima pedum. Huius ad extremum, sequitur qua puluere summo cornipedum refugas orbita trita uias, crura uiri innectit laqueus nodoque tenaci adstringit plantas cumque rudente ligat. Postquam conposito satis instruxere paratu martyris ad poenam uerbera, uincla, feras, instigant subitis clamoribus atque flagellis iliaque infestis perfodiunt stimulis. Vltima uox audita senis uenerabilis haec est: 'hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!' Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur, qua sonus atque tremor, qua furor exagitant. Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget nec cursus uolucer mobile sentit onus. Per siluas, per saxa ruunt, non ripa retardat fluminis aut torrens oppositus cohibet, prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt, prona, fragosa petunt, ardua transiliunt. Scissa minutatim labefacto corpore frusta carpit spinigeris stirpibus hyrtus ager. Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret, parte rubent frondes, parte madescit humus. Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo multicolor fucus digerit omne nefas, picta super tumulum species liquidis uiget umbris effigians tracti membra cruenta uiri. Rorantes saxorum apices uidi, optime papa, purpureasque notas uepribus inpositas. Docta manus uirides imitando effingere dumos luserat et minio russeolam saniem. Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo membra per incertos sparsa iacere situs. Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes, deuia quo fractum semita monstrat iter. Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant inplebantque sinus uisceribus laceris. Ille caput niueum conplectitur ac reuerendam canitiem molli confouet in gremio; hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas et genua et crurum fragmina nuda legit. Palliolis etiam bibulae siccantur harenae, ne quis in infecto puluere ros maneat. Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis insidet, hunc omnem spongia pressa rapit. Nec iam densa sacro quidquam de corpore silua obtinet aut plenis fraudat ab exequiis. Cumque recensetis constaret partibus ille, corporis integri qui fuerat numerus, nec purgata aliquid deberent auia toto ex homine extersis frondibus et scopulis, metando eligitur tumulo locus, ostia linquunt, Roma placet, sanctos quae teneat cineres. Haud procul extremo culta ad pomeria uallo mersa latebrosis crypta patet foueis. Huius in occultum gradibus uia prona reflexis ire per anfractus luce latente docet. Primas namque fores summo tenus intrat hiatu inlustratque dies limina uestibuli. Inde ubi progressu facili nigrescere uisa cst nox obscura loci per specus ambiguum, occurrunt celsis inmissa foramina tectis, quae iaciant claros antra super radios. Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus arta sub umbrosis atria porticibus, at tamen excisi subter caua uiscera montis crebra terebrato fornice lux penetrat. Sic datur absentis per subterranea solis cernere fulgorem luminibusque frui. Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis, propter ubi adposita est ara dicata deo. Illa sacramenti donatrix mensa eademque custos fida sui martyris adposita seruat ad aeterni spem uindicis ossa sepulcro, pascit item sanctis Tibricolas dapibus. Mira loci pietas et prompta precantibus ara spes hominum placida prosperitate iuuat. Hic corruptelis animique et corporis aeger oraui quotiens stratus, opem merui. Quod laetor reditu, quod re, uenerande sacerdos, conplecti licitum est, scribo quod haec eadem, Hippolyto scio me debere, deus cui Christus posse dedit, quod quis postulet, adnuere. Ipsa, illas animae exuuias quae continet intus, aedicula argento fulgurat ex solido. Praefixit tabulas diues manus aequore leui candentes, recauum quale nitet speculum, nec Pariis contenta aditus obducere saxis addidit ornando clara talenta operi. Mane salutatum concurritur: omnis adorat pubis, eunt, redeunt solis adusque obitum. Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos permixtim populos religionis amor. Oscula perspicuo figunt inpressa metallo, balsama defundunt, fletibus ora rigant. Iam cum se renouat decursis mensibus annus natalemque diem passio festa refert, quanta putas studiis certantibus agmina cogi quaeue celebrando uota coire deo! Vrbs augusta suos uomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari Confundit plebeia falanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide. Nec minus Albanis acies se candida portis explicat et longis ducitur ordinibus, exultant fremitus uariarum hinc inde uiarmn, indigena et Picens plebs et Etrusca uenit. Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae Campanus Capuae iamque Nolanus adest, quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum pigneribus rapidum carpere gestit iter. Vix capiunt patuli populorum gaudia campi haeret et in magnis densa cohors spatiis. Angustum tantis illud specus esse cateruis haud dubium est, ampla fauce licet pateat. Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum tunc adeat cultu nobile regifico, parietibus celsum sublimibus atque superba maiestate potens muneribusque opulens. Ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus. Adduntur graciles tecto breuiore recessus, qui laterum seriem iugiter exsinuent, At medios aperit tractus uia latior alti culminis exsurgens editiore apice. Fronte sub aduersa gradibus sublime tribunal tollitur, antistes praedicat unde deum. Plena laborantes aegre domus accipit undas artaque confertis aestuat in foribus maternum pandens gremium, quo condat alumnos ac foueat fetos adcumulata sinus. Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa uocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, annua festa inter dinumerare uelim. Crede, salutigeros feret hic uenerantibus ortus lucis honoratae praemia restituens. Inter sollemnes Cypriani uel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi. Sic te pro populo, cuius tibi credita uita est, orantem Christus audiat omnipotens; sic tibi de pleno lupus excludatur ouili agna nec ulla tuum capta gregem minuat; sic me gramineo remanentem denique campo sedulus aegrotam pastor ouem referas; sic, cum lacteolis caulas conpleueris agnis, raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto. To Prudentius Passio Apostolorum Petri et Pauli 'Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit! Romam per omnem cursitant ouantque'. 'Festus apostolici nobis redit hic dies triumfi, Pauli atque Petri nobilis cruore. Vnus utrumque dies, pieno tamen innouatus anno, uidit superba morte laureatum. Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo, binis dicatum caespitem tropeis, et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem bis fluxit imber sanguinis per herbas. Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis, pendere iussum praeminente ligno. Ille tamen ueritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam magistri exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro. Figitur ergo manus subter, sola uersus in cacumen, hoc mente maior, quo minor figura. Nouerat ex humili caelum citius solere adiri, deiecit ora spiritum daturus. Vt teres orbis iter flexi rota percucurrit anni diemque eundem sol reduxit ortus, euomit in iugulum Pauli Nero feruidum furorem, iubet feriri gentium magistrum. Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum: 'ad Christum eundum est, iam resoluor', inquit. Nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense, non hora uatem, non dies fefellit. Diuidit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa, inter sacrata dum fluit sepulcra. Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum canens oliua, murmurans fluento; namque supercilio saxi liquor ortus excitauit fontem perennem chrismatis feracem, nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque cliuum, donec uirenti fluctuet colymbo. Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris stagnum niuali uoluitur profundo. Omnicolor uitreas pictura superne tingnit undas, musci relucent et uirescit aurum cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri: credas moueri fluctibus lacunar. Pastor ones alit ipse illic gelidi rigore fontis, uidet sitire quas fluenta Christi. Parte alia titulum Pauli uia seruat Ostiensis, qua stringit amnis caespitem sinistrum. Regia pompa loci est, princeps bonus has sacrauit arces lusitque magnis ambitum talentis. Bratteolas trabibus subleuit, ut omnis aurulenta lux esset intus, ceu iubar sub ortu. subdidit et Parias fuluis laquearibus columnas, distinguit illic quas quaternus ordo. Turn camiros hyalo insigni uarie cucurrit arcus: sic prata uernis floribus renident. Ecce duas fidei summo patre conferente dotes, urbi colendas quas dedit togatae. Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, lux in duobus feruet una festis. Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, et his et illis perfruamur hymnis. Ibimus ulterius, qua fert uia pontis Hadriani, laeuam deinde fluminis petemus. Transtiberina prius soluit sacra peruigil sacerdos, mox huc recurrit duplicatque uota. Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reuersus diem bifestum sic colas memento.' To Prudentius Passio Cypriani Punica terra tulit, quo splendeat omne, quidquid usquam est, inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum. Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster, incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet, sola superstes agit de corpore, sola obire nescit, dum genus esse hominum Christus sinet et uigere mundum. Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum, te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet. Spiritus ille dei, qui fluxerat auctor in profetas, fontibus eloquii te caelitus actus inrigauit. O niue candidius linguae genus, o nouum saporem! ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum, sedem animae penetrat, mentem fouet et pererrat artus, sic deus interius sentitur et inditur medullis. Vnde bonum subitum terris dederis, pater, reuela! Derat apostolicis sriptis opulentus executor, eligitur locuples facundia, quae doceret orbem quaeque uoluminibus Pauli famulata disputaret, quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent siue timoris opus seu mystica uel profunda Christi. Vnus erat iuuenum doctissimus artibus sinistris: fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solueret aestuante nupta. Luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti. Iamque figura alia est, quam quae fuit, oris et nitoris: exuitur tenui uultus cute, transit in seueram, deflua caesaries conpescitur ad breues capillos. ipse modesta 1oqui, spem quaerere, regulam tenere, uiuere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum. His igitur meritis dignissimus usque episcopale prouehitur solium doctor, capit et sedile summum. Valerianus opum princeps erat atque Gallienus: constituere simul poenam capitis deum fatenti. Milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari; contra animos populi doctor Cyprianus incitabat, ne quis ab egregiae uirtutis honore discreparet neu fidei pretium quis sumere degener timeret. Esse leuem cruciatum, si modo conferas futura, quae deus ipse uiris intermina fortibus spopondit, merce doloris emi spem luminis et diem perennem, omne malum uolucri cum tempore transuolare cursim, nil graue, quod peragi finis facit et quiete donat. Se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris seque caput gladio submittere, sanguinem dicare; qui sociare animam Christo uelit, ut comes sequatur. His ubi corda uirum Christo caleraeta praeparauit, ducitur ante alios proconsule perfurente uinctus. Antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta, conscia tartareae caliginis, abdicata soli. Clausus in his specubus sanctus Cyprianus et catena nexus utramque manum nomen patris inuocat supremi: 'omnipotens genitor Christi deus et creator orbis, Christe, parens hominis, quem diligis et uetas perire! Ille ego, uipereis quem tu bonus oblitum uenenis, criminibus uariis tinctum miseratus abluisti iamque tuum fieri mandas, fio Cyprianus alter et nouus ex ueteri nec iam reus aut nocens, ut ante. Si luteum facili charismate pectus expiasti, uise libens tenebris ergastula caeca dissipatis, eripe corporeo de carcere uinculisque mundi hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari, ne qua ferum reprimat clementia iudicem, tyranni neu sciat inuidia mitescere, gloriam negare. Da quoque, ne quis iners sit de grege, quem tuum regebam, ne cadat inpatiens poenae titubetue quis tuorum, incolumem ut numerum reddam tibi debitumque soluam' Vocibus his dominum permouerat, influebat inde spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris ingenii stimulis ut pectora subditis calerent ad decus egregium dis