Praefatio Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent, cum relatum legent quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius virtutibus commemorari saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse. Sed hi erunt fere qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum nisi quod ipsorum moribus conveniat putabunt. Ii si didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicari, non admirabuntur nos in Graiorum virtutibus exponendis mores eorum secutos. Nulla Lacedaemoni vidua tam est nobilis quae non ad cenam eat mercede condictam. Magnis in laudibus tota fere fuit Graecia victorem Olympiae citari, in scaenam vero prodire ac populo esse spectaculo nemini in isdem gentibus fuit turpitudini. Quae omnia apud nos partim infamia, partim humila atque ab honestate remota ponuntur. Contra ea pleraque nostris moribus sunt decora quae apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Aut cuius non mater familias primum locum tenet aedium atque in celebritate versatur? Quod multo fit aliter in Graecia. Nam neque in convivium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus. Sed hic plura persequi cum magnitudo volumnis prohibet, tum festinatio ut ea explicem quae exorsus sum. Qua re ad propositum veniemus, et in hoc exponemus libro de vita excellentium imperatorum. Atticus [1] 1 T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. 2 patre usus est diligente, indulgente et, ut tum erant tempora, diti in primisque studioso litterarum. hic, prout ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium erudivit. 3 erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suavitas oris atque vocis, ut non solum celeriter acciperet, quae tradebantur, sed etiam excellenter pronuntiaret. qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur clariusque exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possent. 4 itaque incitabat omnes studio suo, quo in numero fuerunt L. Torquatus, C. Marius filius, M. Cicero: quos consuetudine sua sic devinxit, ut nemo iis perpetuo fuerit carior. [2] 1 pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus pl. interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat M. Servio, fratri Sulpicii. 2 itaque interfecto Sulpicio, posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit. 3 ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. 4 nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit, atque ita, ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. 5 quod utrumque erat iis salutare: nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. 6 auxit hoc officium alia quoque liberalitate: nam universos frumento donavit, ita ut singulis seni modii tritici darentur, qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. [3] 1 hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur. quo factum est, ut huic omnes honores, quos possent, publice haberent civemque facere studerent: quo beneficio ille uti noluit, quod nonnulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam alia ascita. 2 quamdiu affuit, ne qua sibi statua poneretur, restitit, absens prohibere non potuit. itaque aliquot ipsi effigies locis sanctissimis posuerunt: hunc enim in omni procuratione rei publicae actorem auctoremque habebant: 3 igitur primum illud munus fortunae, quod in ea potissimum urbe natus est, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut eandem et patriam haberet et domum; hoc specimen prudentiae, quod, cum in eam se civitatem contulisset, quae antiquitate, humanitate doctrinaque praestaret omnes, unus ei fuerit carissimus. [4] 1 huc ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina. sic enim Graece loquebatur, ut Athenis natus videretur; tanta autem suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam leporem esse, non ascitum. idem poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic, ut supra nihil posset addi. 2 quibus rebus factum est, ut Sulla nusquam ab se dimitteret cuperetque secum deducere. qui cum persuadere tentaret, "noli, oro te," inquit Pomponius "adversum eos me velle ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui." at Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis acceperat, proficiscens iussit deferri. 3 hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia praestitit. 4 nam et ad comitia eorum ventitavit et, si qua res maior acta est, non defuit. sicut Ciceroni in omnibus eius periculis singularem fidem praebuit: cui ex patria fugienti sestercia ducenta et quinquaginta milia donavit. 5 tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor, L. Cotta [et] L. Torquato consulibus: quem discedentem sic universa civitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret. [5] 1 habebat avunculum Q. Caecilium, equitem Romanum, familiarem L. Luculli, divitem, difficillima natura: cuius sic asperitatem veritus est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offensione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam. 2 quo facto tulit pietatis fructum. Caecilius enim moriens testamento adoptavit eum heredemque fecit ex dodrante: ex qua hereditate accepit circiter centiens sestertium. 3 erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a condiscipulatu vivebat coniunctissime, multo etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari possit plus in amicitia valere similitudinem morum quam affinitatem. 4 utebatur autem intime Q. Hortensio, qui iis temporibus principatum eloquentiae tenebat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an Hortensius: et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut, inter quos tantae laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium virorum copula. [6] 1 in re publica ita est versatus, ut semper optimarum partium et esset et existimaretur, neque tamen se civilibus fluctibus committeret, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, quam qui maritimis iactarentur. 2 honores non petiit, cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem: quod neque peti more maiorum neque capi possent conservatis legibus in tam effusi ambitus largitionibus neque [geri] e re publica sine periculo corruptis civitatis moribus. 3 ad hastam publicam numquam accessit. nullius rei neque praes neque manceps factus est. neminem neque suo nomine neque subscribens accusavit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum habuit. 4 multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cicerone voluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset. non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris. 5 qua in re non solum dignitati serviebat, sed etiam tranquillitati, cum suspiciones quoque vitaret criminum. quo fiebat, ut eius observantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui viderent. [7] 1 incidit Caesarianum civile bellum, cum haberet annos circiter sexaginta. usus est aetatis vacatione neque se quoquam movit ex urbe. quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia ex sua re familiari dedit, ipsum Pompeium coniunctum non offendit. 2 nullum ab eo habebat ornamentum, ut ceteri, qui per eum aut honores aut divitias ceperant: quorum partim invitissimi castra sunt secuti, partim summa cum eius offensione domi remanserunt. 3 Attici autem quies tantopere Caesari fuit grata, ut victor, cum privatis pecunias per epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam sororis filium et Q. Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. sic vetere instituto vitae effugit nova pericula. [8] 1 [secutum est illud] occiso Caesare, cum res publica penes Brutos videretur esse et Cassium ac tota civitas se ad eos convertisse [videretur], sic M. Bruto usus est, ut nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet, sed etiam in convictu. 3 excogitatum est a quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt, si [et] principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est a C. Flavio, Bruti familiari, Atticus, ut eius rei princeps esse vellet. 4 at ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret semperque a talibus se consiliis removisset, respondit: si quid Brutus de suis facultatibus uti voluisset, usurum, quantum eae paterentur, sed neque cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consensionis globus huius unius dissensione disiectus est. 5 neque multo post superior esse coepit Antonius, ita ut Brutus et Cassius destituta tutela provinciarum, quae iis dicis causa datae erant a consule, desperatis rebus in exilium proficiscerentur. 6 Atticus, qui pecuniam simul cum ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto Italiaque cedenti sestertia centum milia muneri misit. eidem in Epiro absens trecenta iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque desperatos reliquit. [9] 1 secutum est bellum gestum apud Mutinam. in quo si tantum eum prudentem dicam, minus quam debeam praedicem, cum ille potius divinus fuerit, si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus agitur neque minuitur. 2 hostis Antonius iudicatus Italia cesserat: spes restituendi nulla erat. non solum inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis eius se dabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, Antonii familiares insequebantur, uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant. 3 Atticus, cum Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus esset Bruto, non modo nihil iis indulsit ad Antonium violandum, sed e contrario familiares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit, quibus rebus indiguerunt, adiuvit. 4 Publio vero Volumnio ea tribuit, ut plura a parente proficisci non potuerint. ipsi autem Fulviae, cum litibus distineretur magnisque terroribus vexaretur, tanta diligentia officium suum praestitit, ut nullum illa stiterit vadimonium sine Attico, [Atticus] sponsor omnium rerum fuerit. 5 quin etiam, cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem versuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque cognosci, simulque aperire se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum. 6 quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare; nemini enim in opinionem veniebat Antonium rerum potiturum. 7 sed sensim is a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos cives videretur. ille autem, sui iudicii, potius quid se facere par esset, intuebatur, quam quid alii laudaturi forent. [10] 1 conversa subito fortuna est. ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putarat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. 2 itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui, ut ostendimus, paulo ante opem tulerat - tanta varietas iis temporibus fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut periculo -, habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque sui. 3 hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum eo, quem puerum in ludo cognorat, adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit. 4 Antonius autem, etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus eosque vellet proscribere multis hortantibus, tamen Attici memor fuit officii et ei, cum requisisset, ubinam esset, sua manu scripsit, ne timeret statimque ad se veniret: se eum et illius causa Canum de proscriptorum numero exemisse. ac ne quod periculum incideret, quod noctu fiebat, praesidium ei misit. 5 sic Atticus in summo timore non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum habebat, praesidio fuit. neque enim suae solum a quoquam auxilium petiit salutis, sed coniuncti, ut appareret nullam seiunctam sibi ab eo velle fortunam. 6 quodsi gubernator praecipua laude fertur, qui navem ex hieme marique scopuloso servat, cur non singularis eius existimetur prudentia, qui ex tot tamque gravibus procellis civilibus ad incolumitatem pervenit? [11] 1 quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut plurimis, quibus rebus posset, esset auxilio. cum proscriptos praemiis imperatorum vulgus conquireret, nemo in Epirum venit, cui res ulla defuerit: nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est; 2 quin etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassi et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit. difficile est omnia persequi et non necessarium. 3 illud unum intellegi volumus, illius liberalitatem neque temporariam neque callidam fuisse. 4 id ex ipsis rebus ac temporibus iudicari potest, quod non florentibus se venditavit, sed afflictis semper succurrit: qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non minus post mortem eius quam florentem coluerit. 5 sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci. idem immortali memoria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat. 6 itaque hic fecit, ut vere dictum videatur: sui cuique mores fingunt fortunam hominibus. neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cavit ne qua in re iure plecteretur. [12] 1 his igitur rebus effecit, ut M. Vipsanius Agrippa, intima familiaritate coniunctus adulescenti Caesari, cum propter suam gratiam et Caesaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem, potissimum eius deligeret affinitatem praeoptaretque equitis Romani filiam generosarum nuptiis. 2 atque harum nuptiarum conciliator fuit - non est enim celandum - M. Antonius, triumvir rei publicae [constituendae]. cuius gratia cum augere possessiones posset suas, tantum afuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus sit ea nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut incommodis. 3 quod quidem sub ipsa proscriptione perillustre fuit. nam cum L. Saufei equitis Romani, aequalis sui, qui complures annos studio ductus philosophiae Athenis habitabat habebatque in Italia pretiosas possessiones, triumviri bona vendidissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur, Attici labore atque industria factum est, ut eodem nuntio Saufeius fieret certior se patrimonium amisisse et recuperasse. 4 idem L. Iulium Calidum, quem post Lucretii Catullique mortem multo elegantissimum poetam nostram tulisse aetatem vere videor posse contendere, neque minus virum bonum optimisque artibus eruditum, [quem] post proscriptionem equitum propter magnas eius Africanas possessiones in proscriptorum numerum a P. Volumnio, praefecto fabrum Antonii, absentem relatum expedivit. 5 quod in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit, difficile est iudicare, quod in eorum periculis non secus absentes quam praesentes amicos Attico esse curae cognitum est. [13] 1 neque vero ille minus bonus pater familias habitus est quam civis. nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedificator. neque tamen non in primis bene habitavit omnibusque optimis rebus usus est. 2 nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilianam, ab avunculo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, sed silva constabat: ipsum enim tectum antiquitus constitutum plus salis quam sumptus habebat: in quo nihil commutavit, nisi si quid vetustate coactus est. 3 usus est familia, si utilitate iudicandum est, optima, si forma, vix mediocri. namque in ea erant pueri litteratissimi, anagnostae optimi et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quisquam esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset, pari modo artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, apprime boni. 4 neque tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum habuit: quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. nam et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis videas, continentis debet duci, et potius diligentia quam pretio parare non mediocris est industriae. 5 elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat. supellex modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset. 6 nec praeteribo, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum in primis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, [scimus] non amplius quam terna milia [aeris] peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum. 7 atque hoc non auditum, sed cognitum praedicamus: saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus interfuimus. [14] 1 nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum arbitramur; neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam ventre convivae delectarentur: 2 namque eos vocabat, quorum mores a suis non abhorrerent. cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio vicies, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna. 3 nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus. ex quo cognosci potest usum eum pecuniae non magnitudine, sed ratione metiri solitum. [15] 1 mendacium neque dicebat neque pati poterat. itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent. quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod non liberalis, sed levis arbitrabatur polliceri, quod praestare non posset. 2 idem in tenendo, quod semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem videretur agere. numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius. 3 quo fiebat, ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, A. Torquati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. ex quo iudicari poterat non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae procurationem. [16] 1 humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum, quam quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adulescenti M. Bruto, cum aequalibus autem suis Q. Hortensio et M. Cicerone sic vixit, ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus. 2 quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior fuerit aut familiarior. 3 ei rei sunt indicio praeter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in vulgus sunt editi, undecim volumina epistularum, ab consulatu eius usque ad extremum tempus ad Atticum missarum: quae qui legat, non multum desideret historiam contextam eorum temporum. 4 sic enim omnia de studiis principum, vitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse divinationem. non enim Cicero ea solum, quae vivo se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu veniunt, cecinit ut vates. [17] 1 de pietate autem Attici quid plura commemorem? cum hoc ipsum vere gloriantem audierim in funere matris suae, quam extulit annorum nonaginta, cum [ipse] esset septem et sexaginta, se numquam cum matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse in simultate, quam prope aequalem habebat. 2 quod est signum aut nullam umquam inter eos querimoniam intercessisse, aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut, quos amare deberet, irasci eis nefas duceret. 3 neque id fecit natura solum, quamquam omnes ei paremus, sed etiam doctrina: nam principum philosophorum ita percepta habuit praecepta, ut iis ad vitam agendam, non ad ostentationem uteretur. [18] 1 moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit. 2 nulla enim lex neque pax neque bellum neque res illustris est populi Romani, quae non in eo suo tempore sit notata, et, quod difficillimum fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum virorum propagines possimus cognoscere. 3 fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumeraverit, notans, qui a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset: 4 pari modo Marcelli Claudii de Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et Aemiliorum. quibus libris nihil potest esse dulcius iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum. 5 attigit quoque poeticen, credimus, ne eius expers esset suavitatis. namque versibus, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros Romani populi praestiterunt, exposuit ita, 6 ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque versibus descripserit: quod vix credendum sit tantas res tam breviter potuisse declarari. est etiam unus liber Graece confectus, de consulatu Ciceronis. [19] 1 hactenus Attico vivo edita a nobis sunt. nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, reliqua persequemur et, quantum poterimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. 2 namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in affinitatem pervenit imperatoris Divi filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis dignitate pari, fortuna humiliores. 3 tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerit, et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanus quivit consequi. 4 nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cui virginem filiam collocarat. hanc Caesar vix anniculam Ti. Claudio Neroni, Drusilla nato, privigno suo, despondit: quae coniunctio necessitudinem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem. [20] 1 quamvis ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret, in primis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, 2 sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas. 3 ex quo accidit, cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret. 4 neque vero a M. Antonio minus absens litteris colebatur, adeo ut accurate ille ex ultumis terris, quid ageret, quid curae sibi haberet, certiorem facere Atticum. 5 hoc quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere usum benivolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit incidere necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet. [21] 1 tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset - multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate consecutus [est] - tantaque prosperitate usus esset valetudinis, ut annis triginta medicina non indiguisset, 2 nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur. 3 in hoc cum tres menses sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. 4 atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse sensit, Agrippam generum ad se accersi iussit et cum eo L. Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum. 5 hos ut venisse vidit, in cubitum innixus "quantam" inquit "curam diligentiamque in valetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, cum vos testes habeam, nihil necesse est pluribus verbis commemorare. quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est, ut egomet mihi consulam. id vos ignorare nolui: nam mihi stat alere morbum desinere. 6 namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. qua re a vobis peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortando impedire conemini". [22] 1 hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, 2 cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne ad id, quod natura cogeret, ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit. 3 sic cum biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit leviorque morbus esse coepit. tamen propositum nihilo setius peregit. itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie Kal. Aprilis Cn. Domitio C. Sosio consulibus decessit. 4 elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia. sepultus est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem in monumento Q. Caecilii, avunculi sui. Dion [1] Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere natus utraque implicatus tyrannide Dionysiorum. Namque ille superior Aristomachen, sororem Dionis, habuit in matrimonio, ex qua duos filios, Hipparinum et Nisaeum, procreavit totidemque filias, nomine Sophrosynen et Areten; quarum priorem Dionysio filio, eidem cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni. Dion autem praeter generosam propinquitatem nobilemque maiorum famam multa alia ab natura habuit bona, in iis ingenium docile, come, aptum ad artis optimas, magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat, magnas praeterea divitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxerat. Erat intimus Dionysio priori, neque minus propter mores quam adfinitatem. Namque etsi Dionysi crudelitas et displicebat, tamen salvum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat. Aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum movebatur tyrannus, nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat. Legationes vero omnes quae essent inlustriores per Dionem administrabantur; quas quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate leniebat. Hunc a Dionysio missum Karthaginienses sic suspexerunt ut neminem umquam Graeca lingua loquentem magis sint admirati. [2] Neque vero haec Dionysium fugiebant; nam quanto esset sibi ornamento sentiebat. Quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium; qui quidem, cum Platonem Tarentum venisse fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non potuerit quin eum arcesseret, cum Dion eius audiendi cupiditate flagraret. Dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit. Quem Dion adeo admiratus est atque adamavit ut se ei totum traderet. Neque vero minus ipse Plato delectatus est Dione. Itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset, quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus. Interim in morbum incidit Dionysius. Quo cum gravius conflictaretur, quaesivit a medicis Dion quem ad modum se haberet, simulque ab iis petiit, si forte in maiore esset periculo, ut sibi faterentur; nam velle se cum eo conloqui de partiendo regno, quod sororis suae filios ex illo natos partem regni putabat debere habere. Id medici non tacuerunt et ad Dionysium filium sermonem rettulerunt. Quo ille commotus, ne agendi esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit. Hoc aeger sumpto sopitus diem obiit supremum. [3] Tale initium fuit Dionis et Dionysi simultatis, eaque multis rebus aucta est. Sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit. Sicut cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in aliqua re vellet patrem imitari, morem ei gessit. Eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyranno quam tyrannidi. Sed de hoc in eo libro plura sunt exposita qui de historicis Graecis conscriptus est. Plato autem tantum apud Dionysium auctoritate potuit valuitque eloquentia ut ei persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis. A qua voluntate Philisti consilio deterritus aliquanto crudelior esse coepit. [4] Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem dedit qua Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet. Id cum factum multi indignarentur magnaeque esset invidiae tyranno, Dionysius omnia quae moveri poterant Dionis in navis imposuit ad eumque misit. Sic enim existimari volebat, id se non odio hominis, sed suae salutis fecisse causa. Postea vero quam audivit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxorem, alii nuptum dedit, filiumque eius sic educari iussit ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus. Nam [puero, priusquam pubes esset, scorta adducebantur] vino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio relinquebatur. Is usque eo vitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater (namque appositi erant custodes qui eum a pristino victu deducerent), ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita interierit. Sed illuc revertor. [5] Postquam Corinthum pervenit Dion et eodem perfugit Heraclides ab eodem expulsus Dionysio, qui praefectus fuerat equitum, omni ratione bellum comparare coeperunt. Sed non multum proficiebant, quod multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur; quam ob causam pauci ad societatem periculi perducebantur. Sed Dion fretus non tam suis copiis quam odio tyranni, maximo animo duabus onerariis navibus quiquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum centumque peditum milibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit ut post diem tertium quam Siciliam attigerat Syracusas introierit. Ex quo intellegi potest nullum esse imperium tutum nisi benevolentia munitum. Eo tempore aberat Dionysius et in Italia classem opperiebatur adversariorum, ratus neminem sine magnis copiis ad se venturum. Quae res eum fefellit. Nam Dion iis ipsis qui sub adversari fuerant potestate regios spiritus repressit, totiusque eius partis Siciliae potitus est quae sub Dionysi fuerat potestate, parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam oppido, eoque rem perduxit ut talibus pactionibus pacem tyrannus facere vellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam Dionysius, Syracusas Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat. [6] Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, demergere est adorta. Primum in filio, de quo commemoravi supra, suam vim exercuit. Nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat tradita, filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria, accepit gravissimum parens vulnus morte fili. Deinde orta dissensio est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, factionem comparavit. Neque is minus valebat apud optimatis, quorum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret. Non tulit hoc animo aequo Dion, et versum illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non posse bene geri rem publicam multorum imperiis. Quod dictum magna invidia consecuta est; namque aperuisse videbatur omnia in sua potestate esse velle. Hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit Heraclidemque, cum Syracusas venisset, interficiendum curavit. [7] Quod factum omnibus maximum timorem iniecit; nemo enim illo interfecto se tutum putabat. Ille autem adversario remoto licentius eorum bona quos sciebat adversus se sensisse militibus dispertivit. Quibus divisis cum cottidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit, neque quo manus porrigeret suppetebat, nisi in amicorum possessiones. Id eius modi erat ut cum milites reconciliasset, amitteret optimatis. Quarum rerum cura angebatur, et insuetus male audiendi non animo aequo ferebat de se ab iis male existimari quorum paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus. Vulgus autem offensa in eum militum voluntate liberius loquebatur, et tyrannum non ferendum dictitabat. [8] Haec ille intuens cum quem ad modum sedaret nesciret et quorsum evaderent timeret, Callicrates quidam, civis Atheniensis, qui simul cum eo ex Peloponneso in Siciliam venerat, homo et callidus et ad fraudem acutus, sine ulla religione ac fide, adiit ad Dionem et ait eum magno in periculo esse propter offensionem populi et odium militum, quod nullo modo evitare posset, nisi alicui suorum negotium daret, qui se simularet illi inimicum. Quem si invenisset idoneum, facile omnium animos cogniturum adversariosque sublaturum, quo inimici eius dissidenti suos sensus aperturi forent. Tali consilio probato excepit has partis ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis. Ad eum interficiendum socios conquirit, adversarios eius convenit, coniuratione confirmat. Res multis consciis quae ageretur, elata defertur ad Aristomachen, sororem Dionis, uxoremque Areten. Illae timore perterritae conveniunt cuius de periculo timebant. At ille negat a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa quae agerentur fieri praecepto suo. Mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt nihil ab illo periculi fore Dioni. Ille hac religione non modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, verens ne prius consilium aperiretur suum quam cogitata perfecisset. [9] Hac mente proximo die festo cum a conventu se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant certos praeficit, navem triremem armatis ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in portu agitare iubet, ut si exercere remiges vellet, cogitans si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet qua aufugeret ad salutem. Suorum autem e numero Zacynthios adulescentis quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis, iisque dat negotium ad Dionem eant inermes, sic ut conveniendi eius gratia viderentur venire. Ii propter notitiam sunt intromissi. At illius ut limen intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem invadunt, conligant; fit strepitus, adeo ut exaudiri posset foris. Hic, sicut ante saepe dictum est, quam invisa sit singularis potentia et miseranda vita qui se metui quam amari malunt, cuivis facile intellectu fuit. Namque illi ipsi custodes, si prompta fuissent voluntate, foribus effractis servare eum potuissent, quoad illi inermes telum foris flagitantes vivum tenebant. Cui cum succurreret nemo, Lyco quidam Syracusanus per fenestram gladium dedit, quo Dion interfectus est. [10] Confecta caede cum multitudo visendi gratia introisset, nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur. Nam celeri rumore dilato Dioni vim adlatum, multi concurrerant quibus tale facinus displicebat. Ii falsa suspicione ducti immerentis ut sceleratos occidunt. Huius de morte ut palam factum est, mirabiliter vulgi mutata est voluntas. Nam qui vivum eum tyrannum vocitarant, idem liberatorem patriae tyrannique expulsorem praedicabant. Sic subito misericordia odio successerat ut eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent redimere. Itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice, sepulcri monumento donatus est. Diem obiit circiter annos quinquaginta natus, quartum post annum quam ex Peloponneso in Siciliam redierat. Chabrias [1] Chabrias Atheniensis. Hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit. Sed ex iis elucet maxime inventum eius in proelio quod apud Thebas fecit, cum Boeotis subsidio venisset. Namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo frustratus est, quod reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto proiecta hasta impetum excipere hostium docuit. Id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentis tuba revocavit. Hoc usque eo tota Graecia fama celebratum est ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro consituta est. Ex quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur quibus victoriam essent adepti. [2] Chabrias autem multa in Europa bella administravit, cum dux Atheniensium esset; in Aegypto sua sponte gessit; nam Nectanabin adiutum profectus regnum ei constituit. Fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus, neque prius inde discessit quam totam insulam bello devinceret; qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti. Interim bellum inter Aegyptios et Persas conflatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedaemonii cum Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus rex eorum faciebat. Id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copiis Agesilaus. [3] Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt. Hoc ille nuntio Athenis rediit, neque ibi diutius est moratus quam fuit necesse. Non enim libenter erat ante oculos suorum civium, quod et vivebat laute et indulgebat sibi liberalius quam ut invidiam vulgi posset effugere. Est enim hoc commune vitium magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit, et libenter de iis detrahant quos eminere videant altius, neque animo aequo pauperes alienam opulentiam intueantur. Itaque Chabrias, quoad ei licebat, plurimum aberat. Neque vero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se ab invidia putabent afuturos quantum a conspectu suorum recesserint. Itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrates in Thracia, Timotheus Lesbi, Chares Sigei, dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens. [4] Chabrias autem periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnis qui in magistratu erant auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant suspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo derigere navem, ipse sibi perniciei fuit; cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae. Quo facto circumfusus hostium concursu, cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. Hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium quae exciperet natantis, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere in qua fuerat vectus. Id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum pervenerunt. At ille, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est. Epaminondas [1] Epaminondas, Polymnidis filius, Thebanus. De hoc priusquam scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea quae ipsis leviora sunt pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur. Scimus enim musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni; quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur. Cum autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere praetermittere quod pertineat ad eam declarandam. Qua re dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de moribus ingenique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus. [2] Natus igitur patre quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus relictus est, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. Nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone. At philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum; cui quidem sic fuit deditus ut adulescens tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit; neque prius eum a se dimisit quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnis in ceteris artibus. Atque haec ad nostram consuetudinem sunt levia et potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant. Postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit quam velocitati; illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. Itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. In armis vero plurimum studi consumebat. [3] Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. Erat enim modestus, prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis diligens ut ne ioco quidem mentiretur. Idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, set etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi; ex hoc enim facillime disci arbitrabatur. Itaque cum in circulum venisset in quo aut de re publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit quam ad finem sermo esset adductus. Paupertatem adeo facile perpessus est ut de re publica nihil praeter gloriam ceperit. Amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad alios sublevandos saepe sic usus est ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse communia. Nam cum aut civium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut virgo nubilis propter paupertatem conlocari non posset, amicorum concilium habebat et quantum quisque daret pro facultatibus imperabat. Eamque summam cum fecerat, potius quam ipse acciperet pecuniam, adducebat eum qui quaerebat ad eos qui conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille ad quem ea res perveniebat sciret quantum cuique deberet. [4] Temptata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno; namque is rogatu Artaxerxes regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et causam adventu Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram: "Nihil," inquit, "opus pecunia est. Nam si rex ea vult quae Thebanis sunt utilia, gratiis facere sum paratus; sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis. Namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate. Tu quod me incognitum temptasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. Et tu, Micythe, argentum huic redde, aut nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui." Hunc Diomedon cum rogaret ut tuto exire suaque quae attulerat liceret effere, "Istud quidem," inquit, "faciam, neque tua causa, sed mea, ne si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum pervenisse quod delatum accipere noluissem." A quo cum quaesisset quo se deduci vellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit ut tuto perveniret. Neque vero id satis habuit, sed etiam ut inviolatus in navem escenderet per Chabriam Atheniensem, de quo supra mentionem fecimus, effecit. Abstinentiae erit hoc satis testimonium. Plurima quidem proferre possumus, sed modus adhibendus est, quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus, quorum res separatim multis milibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt. [5] Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet; namque illi genti plus inest virium quam ingeni. Is quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille, "Fallis," inquit, "verbo civis tuos, quod eos a bello avocas; oti enim nomine servitutem concilias. Nam paritur pax bello. Itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. Qua re si principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra." Idem ille Meneclides cum huic obiceret quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur consecutus, at ille: "Quod," inquit, "me Agamemnonem aemulari putas, falleris. Namque ille cum universa Graecia vix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberavi." [6] Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnis eo praestabat tempore, postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa invectus esset in Thebanos et Argivos in iisque hoc posuisset, animum advertere debere Arcadas qualis utraque civitas civis procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare; Argivos enim fuisse Orestem et Alcmaeonem matricidas, Thebis Oedipum natum, qui patrem suum interfecisset; huic in respondendo Epaminondas, cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animadverterit innocentis illos natos domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. Sed maxime eius eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. Quo cum omnium sociorum convenissent legati, coram frequentissimo conventu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctra pugna. Tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio Lacedaemonii sociorum privarentur. [7] Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem civium, quod se patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt testimonia. Cum eum propter invidiam cives sui praeficere, exercitui noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore res eo esset deducta ut omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae diligentia; erat enim ibi privatus numero militis. A quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. Nec vero hoc semel fecit, sed saepius. Maxime autem fuit inlustre, cum in Peloponnesum exercitum duxisset adversus Lacedaemonios haberetque conlegas duos, quorum alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus. Hi cum criminibus adversariorum omnes in invidiam venissent, ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii praetores successissent, Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit conlegas, et bellum quod susceperat gessit. Namque animadvertebat nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli periturum. Lex erat Thebis quae morte multabat si quis imperium diutius retinuisset quam lege praefinitum foret. Hanc Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam videbat, ad perniciem civitatis conferri noluit, et quattuor mensibus diutius quam populus iusserat gessit imperium. [8] Postquam domum reditum est, conlegae eius hoc crimine accusabantur. Quibus ille permisit ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent ut legi non oboedirent. Qua defensione illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet. At ille in iudicium venit, nihil eorum negavit quae adversarii crimini dabant, omniaque quae conlegae dixerant confessus est, neque recusavit quo minus legis poenam subiret; sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro suo inscriberent: "Epaminondas a Thebanis morte multatus est quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus sit aspicere in acie, quodque uno proelio non solum Thebas ad interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit, eoque res utrorumque perduxit ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent si salvi esse possent, neque prius bellare destitit quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit." Haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic a iudicio capitis maxima discessit gloria. [9] Hic extremo tempore imperator apud Manineam cum acie instructa audacius instaret hostis, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt, neque prius abscesserunt quam magna caede edita multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque tamen prius pugna excesserunt quam repugnantis profligarunt. At Epaminondas cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque si ferrum (quod ex hastili in corpore remanserat) extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit quoad renuntiatum est vicisse Boeotos. Id postquam audivit, "Satis," inquit, "vixi; invictus enim morior." Tum ferro extracto confestim exanimatus est. [10] Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret quod liberos non relinqueret, "Vide," inquit, "ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps potest mihi deesse; namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est." Quo tempore duce Pelopida exsules Thebas occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quam diu acta est caedes civium, domo se tenuit, quod neque defendere malos volebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret. Namque omnem civilem victoriam funestam putabit. Idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit. Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio; contra ea, quam diu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae. Ex quo intellegi potest unum hominem pluris quam civitatem fuisse. Pausanias [1] Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit; nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus. Huius inlustrissimum est proelium apud Plataeas. Namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consili plenus, cum ducentis milibus peditum, quos viritim legerat, et viginti equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio. Qua victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. Sed primum in eo est reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque victoriae ergo Apollini id donum dedisse. Hos versus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripserunt quam nomina earum civitatum quarum auxilio Persae erant victi. [2] Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret. Pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res. Nam cum Byzantio expugnato cepisset compluris Persarum nobilis atque in iis nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse et cum iis Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: ``Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum adfinitate coniungi cupit. Qua re, si tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se adiuvante te redacturum pollicetur. His de rebus si quid agere volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo conloquatur.'' Rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magno opere gavisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum conlaudat ac petit ne cui rei parcat ad ea efficienda quae polliceretur; si perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum. Huius Pausanias voluntate cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. Quo facto domum revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunia, quam ob causam ad classem remissus non est. [3] At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non stolida sed dementi ratione cogitata patefecit; non enim mores patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Apparatu regio utebatur, veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur; epulabatur more Persarum luxuriosius quam qui aderant perpeti possent; aditum petentibus non dabat, superbe respondebat, credeliter imperabat. Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae tum sibi inimica capiebat. Id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum nisi domum reverteretur, se capitis eum damnaturos. Hoc nuntio commotus, sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit. Huc ut venit, ab ephoris in vincla publica est coniectus; licet enim legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. Hinc tamen se expedivit, neque eo magis carebat suspicione; nam opinio manebat eum cum rege habere societatem. Est genus quoddam hominum quod Hilotae vocatur, quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit servorumque munere fungitur. Hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur. Sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen quo coargui posset, non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere iudicari, et exspectandum dum se ipsa res aperiret. [4] Interim Argilius quidam adulescentulus, cum epitulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset qui eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto cognovit si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant quae inter regem Pausaniamque convenerant. Has ille litteras ephoris tradidit. Non est praetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco. Nam ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, neque prius vim adhibendam putaverunt quam se ipse indicasset. Itaque huic indici quid fieri vellent praeceperunt. Fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant Graeci. Eo ille confugit in araque consedit. Hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset exaudiri si quis quid loqueretur cum Argilio. Huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias ut audivit Argilium confugisse in aram, perturbatus venit eo. Quem cum supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit causae quid sit tam repentini consili. Huic ille quid ex litteris comperisset aperit. Quo magis Pausanias perturbatus orare coepit ne enuntiaret neu se meritum de illo optime proderet; quod si eam veniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum. [5] His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi. Quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere cum iam in eo esset ut comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori qui eum admoneri cupiebat insidias sibi fieri intellexit. Itaque paucis ante gradibus quam qui eum sequebantur, in aedem Minervae quae Chalcioicos vocatur confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub divo interiret. Dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere fili comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse. Hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit. Cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent inferri oportere quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit pluribus, et procul ad eo loco infoderunt quo erat mortuus. Inde posterius dei Dephici responso erutus atque eodem loco sepultus est ubi vitam posuerat. Lysander [1] Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis felicitate quam virtute partam. Atheniensis enim adversus Peloponnesios bellum gerentis sexto et vicesimo anno confecisse apparat, neque it qua ratione consecutus sit latet. Non enim virtute sui exercitus, sed immodestia factum est adversariorum, qui, quod dicto audientes imperatoribus suis non erant, dispalati in agris relictis navibus in hostium venerunt potestatem. Quo facto Athenienses se Lacedaemoniis dediderunt. Hac victoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint. Nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est quam ut omnis civitates in sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simularet. Namque undique qui Atheniensium rebus studuissent eiectis, decem delegerat in una quaque civitate quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret. Horum in numerum nemo admittebatur nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat. [2] Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur. Cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores. Victor ex Asia cum reverteretur Thasumque devertisset, quod ea civitas praecipua fide fuerat erga Atheniensis, proinde ac si non idem firmissimi solerent esse amici qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit. Vidit autem nisi in eo occultasset voluntatem, futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis. [3] Itaque ii decemviralem potestatem ab illo constitutam sustulerunt. Quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tollere. Sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant. Primum Delphicum currumpere est conatus. Cum id non potuisset, Dodonaeum adortus est. Hinc quoque repulsus dixit se vota suscepisse quae Iovi Hommoni solveret, existimans se Afros facilius corrupturum. Hac spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt. Nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset. Accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est a Thebanis apud Haliartum. Quam vere de eo secus foret iudicatum oratio, indicio fuit quae post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta ut deum videretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitarat. Hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur. [4] Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii. Nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad civis suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet; magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. Huic ille liberaliter pollicetur; librum grandem verbis multis conscripsit, in quibus summis cum effert laudibus. Quem cum hic legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine et tanta similitudine ut discerni non posset signatum subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat. Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae voluerat dixerat, testimoni loco librum a Pharnabazo datum tradidit. Hunc submoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt. Ita ille imprudens ipse suus fuit accusator. Hannibal [1] Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus omnis gentis virtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse, ceteros imperatores prudentia quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem. Hic autem velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit ut prius animam quam id deposuerit; qui quidem cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis. [2] Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tanta cupiditate incendit bellandi ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae. Ad quem cum legati venissent Romani qui de eius voluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: ``Pater meus,'' inquit, ``Hamilcar puerulo me, utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille, 'Faciam,' inquit, 'si mihi fidem quam postulo dederis.' Simul me ad aram adduxit apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi ut nemini dubium esse debeat quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. Qua re, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis si non me in eo principem posueris.'' [3] Hac igitur qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus est. Cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. Hoc quoque interfecto exercitus summam imperi ad eum detulit. Id Karthaginem delatum publice comprobatum est. Sic Hannibal minor quinque et viginti annis natus imperator factus proximo triennio omnis gentis Hispaniae bello subegit, Saguntum foederatam civitatem vi expugnavit, tris exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Ut saltum Pyrenaeum transiit, quacumque iter fecit cum omnibus incolis conflixit; neminem nisi victum dimisit. Ad Alpis postea quam venit qua Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Alpicos conantis prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque pervenit. [4] Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. Cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum conlega Ti. Longo apud Trebiam adversus eum venit. Cum iis manum conseruit, utrosque profligavit. Inde per Ligures Appenninum transiit petens Etruriam. Hoc in itinere adeo gravi morbo adficitur oculorum ut postea numquam dextro aeque bene usus sit. Qua valetudine cum etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utrisque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consularis, in iis Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul. [5] Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum ut egredi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. Ti. Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis adsens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Longum est omnia enumerare proelia. Qua re hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit quantus ille fuerit: quam diu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit. [6] Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis qume ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. Inde conloquium convenit, condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga conlegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit. [7] Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules. His enim magistratibus legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent, simulque peterent ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur. His ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides quo loco rogarent futuros; captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem. Hoc responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem revocarunt. Huc ut rediit, rex factus est, postquam imperator fuerat anno secundo et vicesimo. Ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini reges creabantur. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit ac fuerat in bello. Namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset quae in aerario reponeretur. Deinde M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Karthaginem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum perfugit. Hac re palam facta Poeni navis duas quae eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt; bona eius publicarunt; domum a fundamentis disiecerunt; ipsum exsulem iudicarunt. [8] At Hannibal anno quarto postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, si forte Karthaginiensis ad bellum inducere posset Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem qua fratrem absentem adfecerunt poena. Illi desperatis rebus cum solvissent navis ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita est. Namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperi dimicasset. Quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re. Praefuit paucis navibus quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. In quo cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit superior. [9] Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine dubio accidisset si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi quo se conferret consideraret. Vidit autem vir omnium callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium. Magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras compluris complet plumbo, summas operit auro et argento. Has praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis statuas aeneas quas secum portabat omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret sua secumque duceret. [10] Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus inlusis Cretensibus ad Prusiam in Pontum pervenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam, neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exacuit adversus Romanos. Quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra; sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem. Quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad hunc interficiendum talem iniit rationem. Classe paucis diebus erant decreturi. Superabatur navium multitudine; dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. Imperavit quam plurimas venenatas serpentis vivas conligi easque in vasa fictilia conici. Harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso quo facturus erat navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. Id illos facile serpentium multitudine consecuturos. Rex autem in qua nave veheretur ut scirent se facturum. Quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore. [11] Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. Quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. Qui ubi ad navis adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum. Tabellarius ducis nave declarata suis, eodem unde erat egressus se recepit. At Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad inridendum eum pertinerent. Cuius rei etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium statim committere non dubitavit. Horum in concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur. Quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant conlocata. Reliquae Pergamenae naves cum adversarios premerent acrius, repente in eas vasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. Quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque qua re id fieret poterat intellegi. Postquam autem navis suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum quid potissimum vitarent non viderent, puppis verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios. [12] Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quinctium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in iis Flamininum, qui ab rege peterent ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. His Prusias negare ausus non est. Illud recusavit, ne id a se fieri postularent quod adversus ius hospiti esset; ipsi, si possent, comprehenderent; locum ubi esset facile inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat ut in omnibus partibus aedifici exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret quod accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit pluris praeter consuetudinem armatos apparere. Qui imperavit ei ut omnis foris aedifici circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter quid vidisset renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit. [13] Sic vir fortissimus multis variisque perfunctus laboribus anno adquievit septuagesimo. Quibus consulibus interierit non convenit. Namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit; at Polybius, L. Aemilio Paulo Cn. Baebio Tamphilo; Sulpicius autem Blitho, P. Cornelio Cethego M. Baebio Tamphilo. Atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. Namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in iis ad Rhodios de Cn. Manli Volsonis in Asia rebus gestis. Huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex iis duo qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt quam diu fortuna passa est, Silenus et Sosilus Lacedaemonius. Atque hoc Sosilo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore. Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare imperatores, quo facilius conlatis utrorumque factis, qui viri praeferendi sint possit iudicari. Agesilaus [1] Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico conlaudatus est; eo enim usus est familiarissime. Hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. Mos erat enim Lacedaemoniis a maioribus traditus ut binos haberent semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt. Horum ex altera in alterius familiae locum fieri non licebat; ita suum utraque retinebat ordinem. Primum ratio habebatur qui maximus natu esset ex liberis eius qui regnans decessisset; sin is virile secus non reliquisset, tum deligebatur qui proximus esset propinquitate. Mortuus erat Agis rex, frater Agesilai. Filium reliquerat Leotychidem, quem ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. Is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petivit consecutus est. Nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus potenti, Agesilaus antelatus est. [2] Hic simul atque imperi potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut cum exercitu se mitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. Namque fama exierat Artaxerxen comparare classis pedestrisque exercitus, quos in Graeciam mitteret. Data potestate tanta celeritate usus est ut prius in Asiam cum copiis pervenerit quam regii satrapae eum scirent profectum. Quo factum est ut omnis imparatos imprudentisque offenderet. Id ut cognovit Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone petivit, simulans se dare operam ut Lacedaemoniis cum rege conveniret, re autem vera ad copias comparandas, easque impetravit trimestris. Iuravit autem uterque se sine dolo indutias conservaturum. In qua pactione summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparavit. Id etsi sentiebat Laco, tamen ius iurandum servabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet; se autem conservata religione confirmare exercitum, cum animadverteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis studere consuessent quos conservare fidem viderent. [3] Postquam indutiarum praeterit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostis impetum facturos, omnis suas copias eo contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est quam Tissaphernes usquam se moveret. Magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit. Et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur, praemia proposuit, quibus donarentur quorum egregia in ea re fuisset industria. Fecit idem in exercitationum generibus, ut qui ceteris praestitissent, eos magnis adficeret muneribus. His igitur rebus effecit ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum. Huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis, vidit si quo esset iter facturus palam pronuntiasset, hostis non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset. Itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit. In quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio, sero suis praesidio profectus est. Nam cum illo venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis magna erat praeda potitus. Laco autem cum videret hostis equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis manum conseruit quibus plus pedestres copiae valerent. Pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est ut omnium opinione victor duceretur. [4] Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo venit ephorum missu bellum Atheniensis et Boeotos indixisse Lacedaemoniis; qua re venire ne dubitaret. In hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica; qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiendi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum ut si privatus in comitio esset Spartae. Cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent! Sed illus redeamus. Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem, multoque gloriosius duxit si institutis patriae paruisset quam si bello superasset Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate ut quod iter Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus. Cum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeoti ceterique eorum socii apud Coroneam; quos omnis gravi proelio vicit. Huius victoriae vel maxima fuit laus, quod cum plerique ex fuga se in templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo quid iis vellet ieri, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio et iratus videbatur omnibus qui adversus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem, et eos vetuit violari. Neque vero hoc solum in Graecia fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conservavit. Itaque praedicabat mirari se non sacrilegorum numero haberi qui supplicibus deorum nocuissent, aut non gravioribus poenis adfici qui religionem minuerent quam qui fana spoliarent. [5] Post hoc proelium conlatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est appellatum. Hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitate viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio adversariorum concidissent; namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium Persas dare potuisse. Idem cum adversarios intra moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, negavit id suae virtuti convenire; se enim eum esse dixit qui ad officium peccantis redire cogeret, non qui urbis nobilissimas expugnaret Graeciae. "Nam si," inquit, "eos exstinguere voluerimus qui nobiscum adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnaverimus illis quiescentibus. Quo facto sine negotio, cum voluerint, nos oppiment." [6] Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. Quo ne proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum impelleretur, ut si de exitu divinaret, excusavit senectutem. Idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit ut eo tempore omnbus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse. In quo quidem discrimine celeritas eius consili saluti fuit universis. Nam cum quidam adulescentuli hostium aventu perterriti ad Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret si animadversum esset quemquam ad hostis transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum occupassent; id se quoque fieri debere animadvertisse. Sic adulescentis simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. Namque illi adiecto numero eorum qui expertes erant consili, commovere se non sunt ausi, eoque libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant. [7] Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare. Nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus qui a rege defecerant praesidio fuit; a quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit. Atque in hoc illud in primis fuit admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit. Domo eadem fuit contentus qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus; quam qui intrarat nullum signum luxuriae videre poterat, contra ea plurima patentiae atque abstinentiae. Sic enim erat instructa ut in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati. [8] Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo. Nam et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam adferebat deformitatem, atque ignoti faciem eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem virtutes noverant, non poterant admirari satis. Quod ei usu venit cum annorum octoginta subsidio Tacho in Aegyptum missus esset et in acta cum suis accubuisset sine ullo tecto, stratumque haberet tale ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodem quo comites omnes vestitu humili atque obsoletu, ut eorum ornatus non modo in iis regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos suspicionem praeberet. Huius de adventu fama cum ad regios esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt adlata. His quaerentibus Agesilaum vix fides facta est unum esse ex iis qui tum accubabant. Qui cum regis verbis quae attulerant dedissent, ille praeter vitulinam et eius modi genera obsoni, quae praesens tempus desiderabat, nihil accepit; unguenta, coronas secundamque mensam servis dispertiit, cetera referri iussit. Quo facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum sumpsisse arbitrabantur. Hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege Nectanabide ducentis viginti talentis, quae ille muneri populo suo daret, venissetque in portum qui Menelai vocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in morbum implicitus decessit. Ibi eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque ita domum rettulerunt. Cimon [1] Cimon, Miltiades filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est adulescentiae. Nam cum pater eius litem aestimatam populo solvere non potuisset ob eamque causam in vinclis publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium emitti poterat, nisi pecuniam qua pater multatus erat solvisset. Habebat autem in matrimonio Elpinicen. Huius coniugi cupidus Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum Cimone ut eam sibi uxorem daret; id si impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum. Is cum talem condicionem aspernaretur, Elpinice negavit se passuram Miltiadis progeniem in vinclis publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea quae polliceretur praestitisset. [2] Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad principatum pervenit. Habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris civilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat versatus. Itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum valuit auctoritate. Primum imperator apud flumen Strymona magnas copias Thracum fugavit, oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Atheniensium in coloniam misit. Idem iterum imperator apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentrarum navium classem devictam cepit, eodemque die pari fortuna in terra usus est. Namque hostium navibus captis statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit. Qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperi defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, vacuefecit, possessores veteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divisit. Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. His ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata. [3] Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes; nam testarum suffragiis decem annorum exsilio multatus est. Cuius facti celerius Atheniensis quam ipsum paenituit. Nam cum ille animo forti invidiae ingratiorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius virtutis desiderium consecutum est. Itaque post annum quintum quam expulsus erat in patriam revocatus est. Ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans Graeciae civitates de controversiis suis inter se iure disceptare quam armis contendere, Lacedaemonem sua sponte est profestus pacemque inter duas potentissimas civitates conciliavit. Post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae devicisset, in morbum implicitus in oppugnando oppido Citio est mortuus. [4] Hunc Athenienses non solum in bello, set etiam in pace diu desideraverunt. Fuit enim tanta liberalitate cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in iis custodem posuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur quo minus iis rebus quibus quisque vellet frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. Saepe cum aliquem offensum fortunae videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit. Cottidie sic cena ei coquebatur ut quos invocatos vidisset in foro, omnis ad se vocaret; quod facere nullo die praetermittebat. Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit; multos locupletavit; compluris pauperes mortuos, qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. Sic se gerendo minime est mirandum si et vita eius fuit secura et mors acerba. Iphicrates [1] Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est. Fuit enim talis dux ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem quisquam antiponeretur. Multum vero in bello est versatus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio vicit tantumque eo valuit ut multa in re militari partim nova attulerit, partim meliora fecerit. Namque ille pedestria arma mutavit. Cum ante illum imperatorem maximis clipeis, brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastae pedites appellati sunt qui antea hoplitae appellabantur), ut ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. Idem genus loricarum novum instituit et pro sertis atque aeneis linteas dedit. Quo facto expeditiores milites reddidit; nam pondere detracto quod aeque corpus tegeret et leve esset curavit. [2] Bellum cum Thracibus gessit; Seuthem, socium Atheniensium, in regnum restituit. Apud Corinthum tanta severitate exercitui praefuit ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci, in eamque consuetudinem adduxit ut, cum proeli signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent ut singuli a peritissimo imperatore dispositi viderentur. Hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime tota celebratum est Graecia. Iterum eodem bello omnis copias eorum fugavit, quo facto magnam adeptus est gloriam. Cum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicraten ab Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim milium fuit. Quem quidem sic omni disciplina miltari erudivit ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romae appellati sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint. Idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardavit impetus. Nam nisi eius adventus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent quam captam incendio delessent. [3] Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus vero civis fideque magna. Quod cum in aliis rebus declaravit, tum maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. Namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. Vixit ad senectutem placatis in se suorum civium animis. Causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus. Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum, Coti regis filia. Is cum interrogaretur utrum pluris, patrem matremne, faceret, "Matrem," inquit. Id cum omnibus mirum videretur, at ille "Merito," inquit, "facio; nam pater, quantum in se fuit, Thracum me genuit, contra ea mater Atheniensem. Themistocles [1] Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. Huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut antiferatur huic nemo, pauci pares putentur. Sed ab initio est ordiendus. Pater eius Neocles generosus fuit. Is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens. Multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione explicabat. Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. Quo factum est ut brevi tempore inlustraretur. [2] Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo, ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. Nam cum pecunia publica quae ex metallis redibat largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Atheniensis. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico. Nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit quantas neque ante nec postea habuit quisquam. Huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur; terrestres autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt. Cuius de adventu cum fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis ut in navis se suaque conferrent; eum enim a deo significari murum ligneum. Tali consilio probato addunt ad superiores totidem navis triremis, suaque omnia quae moveri poterant partim Salamina, partim Troezena deportant; arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ad sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt. [3] Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat. Itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. Ii vim hostium sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. At classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. Angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur. Hinc etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum ne si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. Quo factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent. [4] At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus, interfectis sacerdotibus quos in arce invenerat, incendio delevit. Cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent et plurimi hortarentur ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos paris esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperi praeerat, fore adfirmabat. Quem cum minus quam vellet moveret, noctu de servis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios eius in fuga esse; qui si discessissent, maiore cum labore et longiquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum. Hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum omnes cogerentur. Hac re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit ut eius multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae. [5] Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum ut etiam tum iis opprimere posset hostis. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons quem ille in Hellesponto fecerat dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam reversus est, seque a Themistocle non superatum sed conservatum iudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia. Haec altera victoria quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta. [6] Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. Cum enim Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est iisque moenibus circumdatus ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret. Idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. Namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excusiones qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent loca munita quae hostes possiderent, Atheniensis aedificantis prohibere sunt conati. Hoc longe alio spectabat atque videri volebant. Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnis gentis erant consecuti ut intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore. Qua re eos quam infirmissimos esse volebant. Postquam autem audierunt muros strui, legatos Athenas miserunt qui id fieri vetarent. His praesentibus desierunt ac se de ea re legatos ad eos missuros dixerunt. Hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est. Reliqui legati ut tum exirent cum satis alti tuendo muri exstructi viderentur, praecepit; interim omnes, servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et undique quod idoneum ad muniendum putarent cogererent. Quo factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent. [7] Themistocles autem ut Lacedaemonem venit, adire ad magistratus noluit, et dedit operam ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se conlegas exspectare. Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. A quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata; qua re aequum esse illos viros bonos nobilisque mittere quibus fides haberetur, qui rem explorarent; interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. Cum his conlegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent quam ipse esset remissus. Hos postquam Athenas pervenisse ratus est, ad magistratus senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est: Atheniensis suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penatis, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse. Nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis copias regias fecisse naufragium. Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur quod ipsorum dominationi quam quod universae Graeciae utile esset. Qua re, si suos legatos recipere vellent quos Athenas miserant, se remitterent, cum aliter illos numquam in patriam essent recepturi. [8] Tamen non effugit civium suorum invidiam. Namque ob eundem timorem quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum concessit. Hic cum propter multas virtutes magna cum dignitate viveret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt qui eum adsentem accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset. Hoc crimine absens damnatus est. Id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi cum eius principes insulae animadvertisset timere ne propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossum regem, cum quo ei hospitium non erat, confugit. Huc cum venisset et in praesentia rex abesset, quo maiore religione se receptum tueretur, filium eius parvulum adripuit et cum eo se in sacrarium quod summa colebatur caerimonia coniecit. Inde non prius egressus est quam rex eum data dextra in fidem reciperet, quam praestitit. Nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi; difficile enim esse in tam propinquo loco tuto eum versari. Itaque Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset praesidi dedit. Hic in navem omnibus ignotus nautis escendit. Quae cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles si eo pervenisset, sibi esse pereundum. Hac necessitate coactus domino navis quis sit aperit, multa pollicens si se conservasset. At ille clarissimi viri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris, neque quemquam ex ea exire passus est. Inde Ephesum pervenit ibique Themistoclem exponit. Cui ille pro meritis postea gratiam rettulit. [9] Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe regnante in Asiam transisse. Sed ego potissimum Thucydidi credo, quod et aetate proximus de iis qui illorum temporum historiam reliquerunt et eiusdem civitatis fuit. Is autem ait ad Artaxerxen eum venisse atque his verbis epistulam misisse: ``Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quam diu mihi necesse fuit adversum patrem tuum bellare patriamque meam defendere. Idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. Nam cum in Asiam reverti vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci id agi, ut pons quem in Hellesponto fecerat dissolveretur atque ab hostibus circumiretur; quo nuntio ille periculo est liberatus. Nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam; quam si ero adeptus, non minus me bonum amicum habebis quam fortem inimicum ille expertus est. Te autem rogo ut de iis rebus quam tecum conloqui volo annuum mihi tempus des eoque transacto ad te venire patiaris.'' [10] Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem virum sibi conciliari veniam dedit. Ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum dedit; quibus adeo eruditus est ut multo commodius dicatur apud regem verba fecisse quam ii poterant qui in Perside erant nati. Hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat his quidem verbis, quae ei panem praeberet (ex qua regione quinquagena talenta quotannis redibant); Lampsacum autem, unde vinum sumeret; Myunta, ex qua obsonium haberet. Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae. De cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam venenum sua sponte sumpsisse, cum se quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset praestare posse desperaret. Idem ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriae prodidit. Cato [1] M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, prius quamhonoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium apatre relictum habebat. Inde hortatu L. Valeri Flacci, quem inconsulatu censuraque habuit conlegam, ut M. Perpenna censorius narraresolitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit. Primum stipendiummeruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibustribunus militum in Sicilia fuit. Inde ut rediit, castra secutus est C.Claudi Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apudSenam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Quaestor obtigit P.Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine vixit. Namque abeo perpetua dissensit vita. Aedilis plebei factus est cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore temporeex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minorisaestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum. [2] Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco. Sorte provinciamnactus Hispaniam citeriorem ex ea triumphum deportavit. Ibi cum diutiusmoraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priore consulatuquaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ipse ei succedere,neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum incivitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publicaadministrabatur. Qua ex re iratus senatui consulatu peracto privatus inurbe mansit. At Cato censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit eipotestati. Nam et in compluris nobilis animadvertit et multas res novasin edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebatpullulare. Circiter annos octoginta, usque ad extremam aetatem abadulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit. Amultis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sedquoad vixit, virtutum laude crevit. [3] In omnibus rebus singulari fuit industria. Nam et agricolasollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilisorator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senioradripuerat, tamen tantum progressum fecit ut non facile reperiri possitneque de Graecis neque de Italicis rebus quod ei fuerit incognitum. Abadulescentia confecit orationes. Senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populiRomani, secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica, obquam rem omnis Origines videtur appellasse. In quarto autem bellumPunicum est primum, in quinto secundum. Atque haec omnia capitulatimsunt dicta. Reliqua quoque bella pari modo persecutus est usque adpraeturam Ser. Galbae, qui diripuit Lusitanos. Atque horum bellorumduces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. In isdem exposuitquae in Italia Hispaniisque viderentur admiranda. In quibus multaindustria et diligentia comparet, nulla doctrina. Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus quemseparatim de eo fecimus rogatu T. Pomponi Attici. Qua re studiosos Catonis ad illud volumen delegamus. Hamilcar [1] Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, primo Punico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. Cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi adfuit numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. Quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit ut bellum eo loco gestum non videretur. Interim Kathaginienses classe apud insulas Aegates a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. Ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviendum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat; sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent. Hoc consilio pacem conciliavit. In quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit quam cum tanto flagitio domum rediret; non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostis adversariis tradere. Huius pertinaciae cessit Catulus. [2] At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum ut numquam in pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites quibus adversus Romanos usi erant desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. Ii totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti ut etiam auxilia ab Romanis petierint; eaque impetrarunt. Sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solum hostis a muris Karthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum, sed etiam eo compulit ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. Omnia oppida abalienata, in iis Uticam atque Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae. Neque eo fuit contentus, sed etiam finis imperi propagavit, tota Africa tantum otium reddidit ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse. [3] Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. Erat praeterea cum eo adulescens inlustris, formosus, Hasdrubal. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit. De hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit, et princeps largitione vetustos pervertit mores Karthaginiensium, eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium. [4] At Hamilcar, postea quam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentis subegit; equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. Hic cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est. Huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse, videtur secundum bellum Punicum. Namque Hannibal, filius eius, adsiduis patris obtestationibus eo est perductus ut interire quam Romanos non experiri mallet. Aristides [1] Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli atque cum eo de principatu contendit; namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum est quanto antestaret eloquentia innocentiae. Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle conlabefactus testula illa exsilio decem annorum multatus est. Qui quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur qua re id faceret, aut quid Aristides commisisset cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere quod tam cupide laborasset ut praeter ceteros Iustus appellaretur. Hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus populi scito in patriam restitutus est. [2] Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena liberaretur. Idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est. Neque aliud est ullum huius in re militari inlustre factum quam eius imperi memoria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania, ut summa imperi maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Atheniensis. Namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. Tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia factum est Aristidis ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent, et adversus barbaros hos duces deligerent sibi. [3] Quos quo facilius repellerent si forte bellum renovare conarentur, ad classis aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque civitas daret Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis Delum sunt conlata; id enim commune aerarium esse voluerunt. Quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est. Hic qua fuerit abstinentia nullum est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit ut qui efferretur vix reliquerit. Quo factum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario dotibus datis conlocarentur. Decessit autem fere post annum quartum quam Themistocles Athenis erat expulsus. Conon [1] Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. Nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae Athensiensium ab Lysandro sunt devictae. Sed tum afuit, eoque peius res administrata est; nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. Itaque nemini erat iis temporibus dubium, si adfuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse. [2] Rebus autem adflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesivit ubi ipse tuto viveret, sed unde praesidio posset esse civibus suis. Itaque contulit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum; apud quem ut multum gratia valeret, multo labore multisque effecit periculis. Nam cum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent quam cum Artaxerxe fecerant Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat societatem, hunc adversus Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt. Hic multum ducem summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum. Qui postea quam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeoti et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur iisque omnibus magno erat usui. [3] Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum; multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non maneret, valebat. Neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. Huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus postea quam venit, primum ex more Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperi tenebat, Tithrausten accessit seque ostendit cum rege conloqui velle. Huic ille, "Nulla," inquit, "mora est, sed tu delibera utrum conloqui malis an per litteras agere quae cogitas. Necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem; nemo enim sine hoc admittitur. Hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes." Tum Conon, "Mihi vero," inquit, "non est grave quemvis honorem habere regi, sed vereor ne civitati meae sit opprobrio, si cum ex ea sim profectus quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar." Itaque quae volebat huic scripta tradidit. [4] Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est ut et Tissaphernem hostem iudicarit, et Lacedaemonios bello persequi iusserit, et ei permiserit quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. Id arbitrium Conon negavit sui esse consili, sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negoti daret. Hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis civitatibus navis longas imperaret classemque qua proxima aestate mare tueri posset compararet dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat. Id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, non sine cura rem administrant, quod maius bellum imminere arbitrabantur quam si cum barbaro solum contenderent. Nam ducem fortem et prudentem regiis opibus praefuturum ac secum dimicaturum videbant, quem neque consilio neque copiis superare possent. Hac mente magnam contrahunt classem; proficiscuntur Pisandro duce. Hos Conon apud Cnidum adortus magno proelio fugat, multas navis capit, compluris deprimit. Qua victoria non solum Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte navium in patriam venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat, pecuniaeque quinquaginta talenta quae a Pharnabazo acceperat civibus suis donat. [5] Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset fortuna. Nam classe Peloponnesiorum devicta cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere potuit. Neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. Nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa navali quam apud Cnidum fecerat constituisset non solum inter barbaros, sed etiam omnis Graeciae civitates, clam dare operam coepit ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. Id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem evocavit, similans ad regem eum se mittere velle magna de re. Huius nuntio parens cum venisset, in vincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit. Inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum perisse scriptum reliquerunt. Contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit; illud addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum. Miltiades [1] Miltiades, Cimonis filius, Antheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate ut non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui talem eum futurum qualem cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. Cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt quo potissimum duce uterentur. Namque tum Thraces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim Pythia praecepit ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent; id si fecissent, incepta prospera futura. Hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus, cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut Lemnii sua sponta facerent postulasset, illi inridentes responderunt tum id se facturos cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum. Hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades morandi tempus non habens cursum derexit quo tenebat, pervenitque Chersonesum. [2] Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis tota regione quam petierat potitus, loca castellis idonea communiit, multitudinem quam secum duxerat in agris conlocavit crebrisque excursionibus locupletavit. Neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est. Nam cum virtute militum devicisset hostium exercitus, summa aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decrevit. Erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam iustitia consecutus. Neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat. Quibus rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium obtineret qui miserant quam illorum cum quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constituta Lemnum revertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem tradant (illi enim dixerant, cum vento borea domo profectus eo pervenisset, sese dedituros); se enim domum Chersonesi habere. Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto sed secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt, atque ex insula demigrarunt. Pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem. [3] Isdem temporibus Persarum rex Dareus ex Asia in Europam exercitu traiecto Scythis bellum inferre decrevit. Pontem fecit in Histro flumine, qua copias traduceret. Eius pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit principes quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat, quibus singularum urbium perpetua dederat imperia. Sic enim facillime putavit se Graecia lingua loquentis qui Asiam incolerent sub sua retenturum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus se oppresso nulla spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero Miltiades. Hic, cum crebri adferrent nuntii male rem gerere Dareum premique a Scythis, hortatus est pontis custodes ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent. Nam si cum iis copiis quas secum transportarat interisset Dareus, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos qui Asiam incolerent Graeci genere liberos a Persarum futuros dominatione et periculo. Id facile effici posse; ponte enim rescisso regem vel hostium ferro vel inopia paucis diebus interiturum. Ad hoc consilium cum plerique accederent, Hestiaeus Milesius ne res conficeretur obstitit, dicens non idem ipsis qui summas imperi tenerent expedire et multitudini, quod Darei regno ipsorum niteretur dominatio; quo exstincto ipsos potestate expulsos civibus suis poenas daturos. Itaque adeo se abhorrere a ceterorum consilio ut nihil putet ipsis utilius quam confirmari regnum Persarum. Huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans tam multis consciis ad regis auris consilia sua perventura, Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigravit. Cuius ratio etsi non valuit, tamen magno opere est laudanda, cum amicior omnium libertati quam suae fuerit dominationi. [4] Dareus autem cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis ut Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem iisque ducent peditum decem equitum milia dedit, causam interserens se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque praesidia interfecissent. Illi praefecti regii classe ad Euboeam appulsa celeriter Eretriam ceperunt, omnisque eius gentis civis abreptos in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. Is abest ab oppido circiter milia passuum decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt; Phidippumque, cursorem eius generis qui hemerodromoe vocantur, Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celerrimo opus esse auxilio. Domi autem creant decem praetores qui exercitui praeessent, in iis Miltiadem. Inter quos magna fuit contentio, utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus acieque decernerent. Unus Miltiades maxime nitebatur ut primo quoque tempore castra fierent; id si factum esst, et civibus animum accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostis eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis copiis dimicari. [5] Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plataeensis. Ea mille misit militum. Itaque horum adventu decem milia armatorum completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. Quo factum est ut plus quam conlegae Miltiades valeret. Eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt. Dein postero die sub montis radicibus acie regione instructa non apertissima (namque arbores multis locis erant rarae) proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur, ne multitudine clauderentur. Datis etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat, eoque magis quod priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit. In quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses ut decemplicem numerum hostium profligarint adeoque eos perterruerunt ut Persae non castra, sed navis petierint. Qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius; nulla enim umquam tam exigua manus tantas opes prostravit. [6] Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum docere, quo ficilius intellegi possit eandem omnium civitatem esse naturam. Ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Atheniensis fuisse reperimus. Namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu quae Poecile vocatur cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret. Idem ille populus postea quam maius imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo decrevit. [7] Post hoc proelium classem septuaginta navium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas quae barbaros adiuverant bello persequeretur. Quo in imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam opibus elatam cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit, dein vineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit. Cum iam in eo esset ut oppido potiretur, procul in continenti lucus qui ex insula conspiciebatur nescio quo casu nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regiis datum. Quo factum est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades timens ne classis regia adventaret, incensis operibus quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus Athenas magna cum offensione civium suorum rediret. Accusatus ergo est proditionis, quod cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset. Eo tempore aeger erat vulneribus quae in oppugnando oppido acceperat. Itaque cum ipse pro se dicere non posset, verba fecit frater eius Stesagoras. Causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est, quantus in classem sumptus factus erat. Hanc pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum. [8] Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. Namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam civium suorum potentiam extimescebant. Miltiades multum in imperiis magistratibusque versatus non videbatur posse esse privatus, praesertim cum consuetudine ad imperi cupiditatem trahi videretur. Nam in Chersoneso omnis illos quos habitarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat appellatus,